Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 220

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
554
20
animalium reliquorum eam curamhabuisse, non dicammaiorem
quam hominis at saltem aequam. Et tamen os illis sursum scilicet
illorum ad deorsum universi convertit: et tamen et nutrimentum
capiunt et crescunt et sursum per consequens habent homini
contrarium. An id non melius illis futurum iudicavit? Cur vero
ita? An non potuit aliter facere? An non debuit?
Sed nos quoque Aristotelicam methodum in hac re sequa-
mur. Constituit universo sursum, vulgi opinionem secutus:
eamque opinioni praeceptoris Platonis anteposuit. Hanc enim 1.
capite 2.
De elementis
, ut sibi suisque visum est, fregit, vulgi vero
opinionem praetulit et induxit scribens ita:
38
Cum vero sit aliquid
in coelo extremum et medium, clarum quod erit sursum et deorsum, si-
cuti etiam multitudo dicit
. Mox subnectit:
39
Cum praeterea opinentur
et circulo tale et medium similiter habere ad universum, hoc quidem
sursum dicent esse, medium vero deorsum
. Vulgi ergo nos quoque
sententiam approbemus.
At vulgus in omnibus et naturae et artis operibus id agno-
scit sursum, quod est coelum versus erectum. Ergo plantarum
sursum non erit in radicibus, sursum animalium ea parte erit,
quae coelum spectat, frontem, capitis sumitatem, non os, non
ventrem, non cor. Nemo umquam de plebe vir haec dixit sursum
esse, non sunt ergo haec sursum Aristotelico argumento ex au-
thoritate vulgi contra Aristotelicum dogma. Atque ut praecepto-
ris sui Platonis sententiae vulgi sententiamAristoteles discipulus
praetulit, ita nos discipuli Aristotelis praeceptoris sententiae vul-
gi sententiam praeferamus, id in omnibus rebus sursum vocan-
tes, quod vulgus vocat, partem scilicet ad coelum erectam. Idque
non contentione, sed eius exemplo, sed veritatis amore. Potiorem
enim esse docuit eam philosophandi methodum, qua
communes
sententias
,
τὰς κοινὰς ἐννοίας
sequimur, quam eam, qua unius
dogmati adhaeremus. Potissimam vero eam, per quam sententia
rerum veritati conformis ac consona sit.
38
ἐπεὶ δ΄ ἐστί τι τοῦ οὐρανοῦ ἔσχατον καὶ μέσον͵ δῆλον ὅτι ἔσται καὶ
ἄνω καὶ κάτω͵ ὥσπερ καὶ οἱ πολλοὶ λέγουσι. [ARIST. Cael. 308a.22–24]
39
ἐπεὶ προσυπολαβόντες καὶ κύκλῳ τοιοῦτον͵ καὶ τὸ μέσον ὁμοίως
ἔχειν πρὸς ἅπαν͵ τὸ μὲν ἄνω φήσουσιν εἶναι͵ τὸ δὲ μέσον κάτω. [ARIST.
Cael. 308a.26–29]
5
10
15
25
30
1...,210,211,212,213,214,215,216,217,218,219 221,222,223,224,225,226,227,228,229,230,...314
Powered by FlippingBook