Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 182

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
516
hoc dogma rerum generatio atque corruptio conferatur, in her-
bis, in foliis arborum, nec eorum tamen omnium vera esse com-
prehendentur, nec non in ranis palustribus, muscis, pulicibus,
talibus insectis aliis verum esse reperietur, in reliquis cunctis
rebus falsa, itaque Sol suo accessu ranarum ac muscarum erit
γεννητικὸν
,
generativum
ex Aristotelis speciosa philosophia.
Si vera sit ea alia philosophia quam 2.
Physico
protulit:
Sol et
homo generat hominem
, id certe alio modo quam aggressu ad tro-
picum et regressu a tropico necesse est evenire, quandoquidem
omni anni non dico tempore, aut mense, aut die, sed hora, sed
momento, mas cum foemina concumbit ubique terrarum Sole
et prope et procul existente, et pueros et puellas procreant. Cur
ergo illa recipiamus:
38
Et in aequali tempore corruptio et generatio
ea, quae secundum naturam
, cum nulla aequalitas temporum ullo-
rum, nedum accessuum et recessuum
v
Solis in his servetur?
Neque illa veriora sunt:
39
Ideo et tempora et vitae uniuscuiusque
numerum habent et hoc terminantur, omnium enim est ordo et omne
tempus et vita mensuratur periodo
. Si de periode accessus et reces-
sus Solis intelligatur, cum hanc periodum nullae res aliae servent
ordine quo dicit, quam ranae ac muscae ac talia alia ingenti no-
bilitate ornata animalia, quae digna sint, quorum Sol ac coelum
universum curam habeant ac periodos suas revolvant. Atque
haec quidem in illa generatione ac corruptione demonstratum
esto, quae fit per temporum intervalla.
In altera autem illa, de qua dicitur
generatio unius corruptio al-
terius,
multo minus habet locum cum eodemmet instanti, quo ge-
neratio fit, fiat etiam corruptio neque haec expectet Solem ad Ca-
pricornum proximantem aut ad Cancrum. Non ergo fuit necesse
ad generationes utrasque utrasque etiam corruptiones, plures So-
lis motus imaginari necessarios neque duos neque contrarios.
38
Καὶ ἐν ἴσῳ χρόνῳ {καὶ} ἡ φθορὰ καὶ ἡ γένεσις ἡ κατὰ φύσιν.
[ARIST. GC 336b.9–10]
39
Διὸ καὶ οἱ χρόνοι καὶ οἱ βίοι ἑκάστων ἀριθμὸν ἔχουσι καὶ τούτῳ
διορίζονται· πάντων γάρ ἐστι τάξις͵ καὶ πᾶς βίος καὶ χρόνος μετρεῖται
περιόδῳ͵ [ARIST.GC 336b.10–13]
v
Corr. ex accesivum et recesivum
5
15
20
25
30
10
1...,172,173,174,175,176,177,178,179,180,181 183,184,185,186,187,188,189,190,191,192,...314
Powered by FlippingBook