Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 176

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
510
5
in his aliis:
32
Necesse est his existentibus etiam generationem esse con-
tinue
. Neque enim generatio fit
continue
,
συνεχῶς
, sed
deinceps
,
ἐφεξῆς
, seu unius rei sit, seu plurium. Fit enim interrupto et non
continuato motu, ut est coeli motus
συνεχής
, continuus. Sed no-
mina mittamus, res ipsas perpendamus.
Ait saepe ab eo dictum circularemmotum esse causam gene-
rationis. Sed non omnis circularis motus, non primus, sed:
33
Qua-
re non prima latio causa est generationis et corruptionis. Sed ea quae
est secundum Obliquum circulum
. Zodiacum nimirum, in quo Sol
generativus accedendo et recedendo generationem continuam
facit. De planetis, qui in eodem circulo feruntur, nulla conside-
ratio, nulla mentio ab eo habita, cui ob id reliqui philosophi et
astrologi illud obiicient, quod ipse veteribus obiecit, [467] dum
de Solis nutrimento disputaret, inconveniens eos fecisse, Solem
solum curasse, caeteros neglexisse.
Sed maius me quiddam torquet, quid est per deos immorta-
les illud
προσάγειν καὶ ἀπάγει
ν
34
adducere et abducere
, per quae
fiat generatio? Quid ista adductio et abductio efficiat, considere-
mus. Forte sit id ipsum, quod etiam
προσιέναι καὶ ἐγγὺς εἶναι
35
advenire et prope esse
et
ἀπιέναι καὶ πόρρω γίνεσθαι
36
abire et pro-
cul fieri
? Quod alibi hac de re ipsa interspersit. Ea dupliciter pos-
sunt intelligi, accessionem adventumque ad tropicum nostrum,
recessionem abitumque ad tropicum Capricorni potest etiam
pro apogeo et perigeo accipi. Sed Graecorum astrologi ad sua
usque tempora haec duo non noverant, postea Hipparchus ea est
commentus. De altero ergo accessu et recessu agamus. Ait:
τὸν
λοξὸν κύκλον, κατὰ τὴν ἔγκλισιν, προσάγειν καὶ ἀπάγειν τὸ
γεννητικόν
,
Obliquum circulum, secundum inclinationem, adducere
et abducere generativum
, quod Solem alibi exprimit.
32
ἀνάγκη τούτων ὄντων καὶ γένεσιν εἶναι συνεχῶς· [ARIST. GC
336a.16]
33
διὸ καὶ οὐχ ἡ πρώτη φορὰ αἰτία {ἐστὶ} γενέσεως καὶ φθορᾶς͵ ἀλλ΄
ἡ κατὰ τὸν λοξὸν κύκλον· [ARIST. GC 336a.31–32]
34
[ARIST. GC 336a.17–18]
35
[ARIST. GC 336b.6]
36
[ARIST. GC 336b.7]
10
15
20
25
1...,166,167,168,169,170,171,172,173,174,175 177,178,179,180,181,182,183,184,185,186,...314
Powered by FlippingBook