Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 180

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
514
30
Esto, accedente Sole ad Cancrum generatio fiat sub sep-
temtrione: interrogo an idem ipsum, quod tunc generatur, re-
cedente a Cancro Sole corrumpatur? Maxime omnium asseve-
rabunt hoc enim clare Aristotelem dixisse:
αὐτὸ τοῦτο φθείρει
,
Hoc ipsum corrumpit
. Tum praeterea rogabo an id in omnibus re-
bus eveniat? An in aliquibus tantummodo? Si in omnibus dicant,
usus rerum eos falsitatis convincet. Nam ego, qui Sole ad Can-
crum accedente XXV. die Aprilis genitus sum, anno MDXXIX,
non sum extinctus Sole eodem inde ad sex menses iisdem spaciis
ad Capricornum contrarium accedente et a nostro etiam ante re-
cedente, neque quadraginta aut amplius aliis eius Solis ad eos-
dem tropicos et ab eisdem tropicis accessionibus et recessioni-
bus, quae ab ea die ad hanc usque secutae sunt, esse desii, aut
meum esse periit.
Neque omnes homines, omnia animalia, omnes arbores, quae
Sole ad aquilones propinquante generantur, semestre tantum
spacium vivunt Sole inde regrediente. Aliquae ergo res tantum
recedente Sole corrumpuntur. An vero ex hoc dogmate nulla res
nostra aestate corrumpitur, nullum animal moritur, nullus homo
interit, quia Sol prope nos est? Et cum procul est a nobis in hye-
me, nullus infans nascitur, nullum animal in lucem prodit, quia
Sol sua longinquitate ea non fovet, torve respicit. Rogamus, ut
nos doceant, quae et quot et quales sint istae res, quae acceden-
te Sole generantur, recedente corrumpuntur eaedem? Si dicant
herbas appropinquante Sole flores, fructus germinare, virescere,
dicemus nos easdem herbas maxime propinquo Sole etiam are-
scere, emori, iterum Sole regrediente [468] saepenumero revire-
scere, reflorere, maturescere.
Animalia vero ac homines omnibus aeque anni tempestati-
bus oriuntur atque occidunt Sole et accidente et revertente. Quo-
modo ergo Sol dictus est
γεννητικὸν τῷ προσιέναι
,
generativum
cum accedit
, corruptivum cum recedit,
αὐτὸ τοῦτο φθείρει
, hoc
ipsum, quod accedendo generavit, recedendo corrumpit? Si ad
5
10
15
20
25
1...,170,171,172,173,174,175,176,177,178,179 181,182,183,184,185,186,187,188,189,190,...314
Powered by FlippingBook