Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 170

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
504
rationibus efficitur? Nonne id frustraneum opus est ex doctrina
Aristotelica?
Si individuis impossibilitas permanentiae ista convincatur,
ut impossibile sit eam non fateri, tum aiam ego Aristotelem non
in eodem pede stetisse, dum scripsit omnia individua impos-
sibile est habere esse: adimplet ergo deus universum continua
generatione, ut illud esse per eam permaneret, quod tamen in
individuis non sit, sed in speciebus. Atque ita esse istud, quod
in individuis deperit, non individuis sibi aequalibus, sed in spe-
ciebus amplioribus servatur. Individuorum enim generatio non
ad individuorum continuationem conducit, sed ad specierum
conservationem. De quibus tamen non dixerat esse impossibile
esse ipsum permanere. Atque ita quod de uno proposuit, de alio
conclusit, quae qualis sit vel logica vel philosophia doceant sal-
vatores illi sui, qui tot recessus, tot thecas, tot technas habent, ex
quibus quascumque libuerit promant salvationes.
Quid sequitur videamus:
29
Sic enim maxime continuabitur esse,
eo quod sit quam proximum essentia, fieri semper generationem
. Ait,
quia generatio a deo facta sit continua, futurum ut ita maxime esse
ipsum perpetuetur. Rogo ego quarum nam rerum esse perpetua-
bitur? Inferiorum scilicet horum, in quibus dixit impossibile esse
ipsum esse perpetuari, individuorum nempe, nullae enim aliae res
in his nostratibus mundi partibus, quam vel genera vel species vel
individua sunt. At genera et species non recipiunt generationem,
non corruptionem, esse suum permanet. Eorum ergo causa non est
generatio adinventa, sed individuorum, quae esse suum nequeunt
perpetuare. At horumgeneratio esse suumnon perpetuat, corrupto
enim eorum aliquo aliud prorsus esse generatur, suum prius perit:
vel si ex se aliquid generent, aliud esse illi dant, quam proprium.
Non igitur hoc generationis modo maxime συνείροιτο
iii
,
con-
tinuabitur
esse individuorum, neque erunt quam proxime ad
29
οὕτω γὰρ ἂν μάλιστα συνείροιτο [συνείρητο] τὸ εἶναι διὰ τὸ
ἐγγύτατα εἶναι τῆς οὐσίας τὸ γίνεσθαι ἀεὶ {καὶ} τὴν γένεσιν. [ARIST.
GC 336b.32–34]
iii
Auct: συνείρητο
5
10
15
20
25
30
1...,160,161,162,163,164,165,166,167,168,169 171,172,173,174,175,176,177,178,179,180,...314
Powered by FlippingBook