Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 172

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
506
15
10
essentiam, sed specierum et generum. At species et genera non
habuerunt opus ista per generationem continuatione: poterant
enim per individuorum etiam permanentiam perennia esse.
Generatio ergo continua individuis non prodest, ut [466] esse
suum perpetuent. Ad specierum vero et generum, quae ea non
indigent, frustra est excogitata. Vel si indigent, longe meliore
conservatione potuit adimpleri. Atque ideo non recte ab Aristo-
tele dictum est hoc modo maxime esse ipsum continuari. Neque
etiam recte dictum aliud illud
quia proxima est ad essentiam con-
tinua generatio
. Quo in loco illud ‘
proxime
’ contrapositum est illi
procul
’ superiori, ‘
proxime’
istud, si localiter accipiatur, ea patie-
tur absurda, quae passum est ‘
procul’
illud. Si vero contrapona-
tur ad id ‘
procul
’, quod ibi non invenimus, tunc amplius disqui-
rendum, ut inveniatur, si potest.
Si dicatur haec nostratia procul distare a principio, quia il-
lud simplex, haec composita sint, quae compositio efficiat, ut ne-
queant semper manere; aiam ego: si continua generatio debeat
proxime ad substantiam accedere, oportet ut quam simplicissi-
ma sit ipsa, vel simplicissimorum, vel genita efficere simplicis-
sima, quorum quidem nullum est. Neque enim generatio, quae
multo apparatu qualitatum, tum primarum, tum secundarum,
tum motionibus localibus, alterationibus, caloribus eget, simpli-
cissima dici potest, vel si in instanti dicatur fieri, forma etenim,
quae eo instanti inducitur, simplex non est. Neque simplicium
rerum est: nam quod generatur, compositum ex elementis in sua
philosophia est et quicquid ex generatione nascitur, compositum
est ex iisdem.
Aliud ergo ‘proxime’ illud significat. Sed quid significare
possit aliud? Nam distantia omnis aut localis est, aut essentia-
lis, aut accidentium natura propinquorum. Essentialem appa-
ruit non esse, quia principium simplicissimum est, generatio
talis non est. Localis minime, quia principium in loco non est.
Accidentium aliorum omnium minime, nulla enim accidentia in
5
20
25
30
1...,162,163,164,165,166,167,168,169,170,171 173,174,175,176,177,178,179,180,181,182,...314
Powered by FlippingBook