Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 184

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
518
20
Neque hac in re verum est
τῶν γὰρ ἐναντίων τὰ αἴτια
ἐναντία
,
contrariorum causas esse contrarias
. Neque etiam verum
est alterum illud:
40
Necesse est enim, si semper futura est continua
generatio et corruptio, semper quidem aliquid moveri, ne deficiant hae
mutationes: duo autem ne alterum eveniat solummodo
. Neque enim
generatio et corruptio continuae sunt, neque duo motus ad id
sunt necessarii. Neque ad continuam facit generationem quod
ait:
41
Continuitatis ergo universi latio causa est
. Tum quia genera-
tionem continuam esse non est verum, tum quia primi mobilis
motus (ita enim exponunt sui) causa est, ut Sol continue mo-
veatur, aut horum continua generatio fiat per Solis continuam
motionem a primi mobilis motione dependentem. Sol namque,
ut ipse primo
De coelo
, capite 9, ut astrologi plerique asserunt,
duobus motibus movetur sibi invicem contrariis, diurno scilicet
raptu primi mobilis ab ortu ad occasum et proprio deinde suo ab
occasu in ortum. Atque per hunc proprium accessus et recessus
illos facit, nihil ad id faciente mobili primo. Neque potest dici
Solem proprio hoc motu non continue moveri. Continue enim
movetur nulla interposita mora.
Non est igitur universi latio causa continuitatis motus pro-
prii Solis ab occasu ad ortum, quo solo accessus et recessus suos
Sol facit, per quos duos generatio et corruptio asserta est fieri.
Non ergo latio primi mobilis continuae generationis et corrup-
tionis causa est. Falsa igitur hac quoque in parte Aristotelis phi-
losophia est.
Non minus etiam inconstans in hac alia est:
42
Ideo etiam alia,
quaecumque mutantur in invicem secundum passiones et potentias, ve-
40
ἀνάγκη γάρ͵ εἴ γε ἀεὶ ἔσται συνεχὴς γένεσις καὶ φθορά͵ ἀεὶ μέν
τι κινεῖσθαι͵ ἵνα μὴ ἐπιλείπωσιν αὗται αἱ μεταβολαί͵ δύο δ΄͵ ὅπως μὴ
θάτερον συμβαίνῃ μόνον. [ARIST. GC 336a.34–b.2]
41
Τῆς μὲν οὖν συνεχείας ἡ τοῦ ὅλου φορὰ αἰτία. [ARIST. GC 336b.
2–3]
42
Διὸ καὶ τἆλλα ὅσα μεταβάλλει εἰς ἄλληλα κατὰ τὰ πάθη καὶ
τὰς δυνάμεις͵ οἷον τὰ ἁπλᾶ σώματα͵ μιμεῖται τὴν κύκλῳ φοράν· ὅταν
γὰρ ἐξ ὕδατος ἀὴρ γένηται καὶ ἐξ ἀέρος πῦρ καὶ πάλιν ἐκ πυρὸς ὕδωρ͵
κύκλῳ φαμὲν περιεληλυθέναι τὴν γένεσιν διὰ τὸ πάλιν ἀνακάμπτειν.
[ARIST. GC 337a.1–6]
5
10
15
25
1...,174,175,176,177,178,179,180,181,182,183 185,186,187,188,189,190,191,192,193,194,...314
Powered by FlippingBook