Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 234

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. X
568
in eo pars est, quae dextro vel signo vel pedi animalium possit
comparari? Quam prius proferendo motum incipiat. Sed detur
aliquam esse. Esto Aries: itane movebitur, ut hominis pes dexter
sinistro stante? Libra scilicet illi opposita vel aliud quoppiam sig-
num.
Si id fit, cur id ipsum negavit libro
De motu animalium
, capite
3?
60
Et hoc sane recte dicunt dicentes, quod circulo lata sphaera nulla
manet pars, vel enim totam necesse esset manere, vel distrahi conti-
nuum ipsius
. Figmenta igitur ista explodantur, illa retineantur,
nullum in coelo esse natura dextrum et sinistrum, nullum sur-
sum natura et deorsum, nullum ante et retro natura.
Sed si quis:
πρὸς ἡμᾶς ἀναφέρων· καθ΄ ὁμοιότητα τοῖς
ἡμετέροις,
Ad nos referens per similitudinem ad nostra
, quod ipse in
inanimatis dixit, a confesso principio id est faciendum. Confes-
sum autem principium et per se notum est omnia animalia ad ante
(praeter forte unum cancrum) moveri, et quia coelum animatum
sit, illuc quoque suo motu moveri, nulla tamen eius ad id parte
determinata, sed ut dixit ad nostratium similitudinem. Itaque cum
ab oriente motus eius vergat in occidens, hoc ante, illud retro erit.
Qua positione necessario sequetur nostrum polum dextrum esse
ex Pythagoreorum sententia, antarcticum esse sinistrum. Si vero et
sursum et deorsumvelimus hac similitudine annectere, non polos,
sed coeli verticem summum sursum statuemus, deorsum terram
ipsam, super qua stabili manente motus eius cieatur.
Idque consonantius alteri eius doctrinae futurum est, qua
statuit ex vulgi sententia sursum esse
τὸ τοῦ παντὸς ἔσχατον
61
,
universi extremum
, sic enim 1. capite 2.
De elementis
conclusit con-
tra Platonem, qui in universo sursum et deorsum esse negabat.
Rationes autem duas Plato attulerat, quas Aristoteles recenset in
illis verbis:
62
Non enim esse hoc quidem sursum, illud vero deorsum,
60
καὶ τοῦτό γ΄ ὀρθῶς λέγουσιν οἱ λέγοντες͵ ὅτι κύκλῳ φερομένης
τῆς σφαίρας οὐδ΄ ὁτιοῦν μένει μόριον· ἢ γὰρ {ἂν} ὅλην ἀναγκαῖον ἦν
μένειν͵ ἢ διασπᾶσθαι τὸ συνεχὲς αὐτῆς. [ARIST. MA 699b.13–16]
61
[ARIST. Cael. 308a.21]
62
οὐ γὰρ εἶναι τὸ μὲν ἄνω τὸ δὲ κάτω φασίν͵ εἴπερ πάντῃ ὅμοιός
ἐστι͵ καὶ πανταχόθεν ἀντίπους ἔσται πορευόμενος ἕκαστος αὐτὸς
αὑτῷ. [ARIST. Cael. 308a.18–21]
30
5
10
15
20
25
1...,224,225,226,227,228,229,230,231,232,233 235,236,237,238,239,240,241,242,243,244,...314
Powered by FlippingBook