Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 158

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
492
20
25
10
formam [463] eam in non ens, in nihilum abire. Nihil facta nec
prope esse, nec procul esse dici vere potest. Forma ergo princi-
pium, quod quaerimus, non est.
Finis vero utrum id principium est? Si is finis intelligatur, qui
aliquando generatarum rerum forma fiat, ne is quidem princi-
pium id, quod quaerimus est. Non enim procul a materia est. Si
quidem formae omnes, ex nostratis Peripati doctrina, potentia in
materia sunt. Si in ea sunt, non procul ab ea sunt. Si vero intelli-
gatur finis rerum omnium universalis, qualem in
Metaphysico
12.
dixit esse deum, principium tale esse forte potest, quia efficiens
quoque principium inest, si tamen reliquae Aristotelicae philo-
sophiae consonum sit deum facere aliud, quam primum orbem
movere. Multoties namque in ea dicitur:
deus et natura nihil frustra
faciunt
, et mox subditur:
26
Adimplevit universum deus continuam
faciens generationem
. Esto igitur tale principium deus, vel ut finis
universalis omnium, vel ut efficiens causa universorum. Quid
igitur ait?
διὰ τὸ πόρρω τῆς ἀρχῆς ἀφίστασθαι
27
,
Quia procul a
principio
, id est a deo absint. Quid est procul a deo esse?
Procul locum indicat, immo duo loca: neque ego procul ab
Indiis sum, nisi quia locus, in quo sum, a loco illarum distat.
Utrum ergo res hae nostrates procul a deo sunt, quia loco procul
a loco eius distent? Si id dicatur, deus in loco ponitur. Si in loco
est, corpus est. Quod nulla melior, ne Aristotelica quidem philo-
sophia, nisi forte Pliniana aut Dicaearchica quaepiam patiatur.
Non est ergo deus in loco, non ergo localiter a nobis procul, nec
nos localiter procul a deo.
26
συνεπλήρωσε τὸ ὅλον ὁ θεός͵ ἐνδελεχῆ ποιήσας τὴν γένεσιν·
[ARIST. GC 336b.31–32]
27
[ARIST. GC 336b.30–31]
5
15
1...,148,149,150,151,152,153,154,155,156,157 159,160,161,162,163,164,165,166,167,168,...314
Powered by FlippingBook