Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 148

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
482
alterna generatione fit, sed etiam in motu eorum recto imitatio
circularis motus conspicitur:
17
Itaque etiam recta horum latio imi-
tans circularem continua est
. Non enim continue in se invicem
transmutantur, sed ut transmutentur continue etiam ascendunt
et descendunt. Hi enim sunt motus simplicium corporum recti.
Quam rem primo
Meteoro
luculentissime expressit et simul, quid
sit illud generativum, quid inaequalitas motus, quid accedere
[461
i
] et recedere, quid procul, quid prope, exposuit his verbis:
18
Ut movens sane et princeps et primum principiorum est circulus, in
quo manifeste Solis latio, disgregans et congregans, eo quod fiat prope
vel longius causa est generationis et corruptionis
.
Id quo modo sit, declarat:
19
Manente vero Terra, quod est circa
eam humidum, a radiis et ab alio, qui sursum venit calore in vaporem
resolutum, fertur sursum
. Habet deinde:
20
Compingitur rursus vapor
frigefactus ob defectum caloris et ob locum. Et fit aqua ex aere. Et facta
fertur rursus ad Terram
. Quam rem fine 2.
De elementis
sic expres-
serat:
21
Veluti aquae et aer circulo facta. Et si quidem nubes erit, opor-
tet etiam pluere. Et si pluat, oportet et nubem esse
.
Quem progressum nominavit circulum verbis illa sequen-
tibus:
22
Fit autem circulus iste imitans Solis circulum
, [etc.]. Haec
17
Ὥστε καὶ ἡ εὐθεῖα <τούτων> φορὰ μιμουμένη τὴν κύκλῳσυνεχής
ἐστιν. [ARIST. GC 337a.6–7]
18
ἡ μὲν οὖν ὡς κινοῦσα καὶ κυρία καὶ πρώτη τῶν ἀρχῶν ὁ κύκλος
ἐστίν͵ ἐν ᾧ φανερῶς ἡ τοῦ ἡλίου φορὰ διακρίνουσα καὶ συγκρίνουσα τῷ
γίγνεσθαι πλησίον ἢ πορρώτερον αἰτία τῆς γενέσεως καὶ τῆς φθορᾶς
ἐστι. [ARIST. Mete. 346b.20–23]
19
μενούσης δὲ τῆς γῆς͵ τὸ περὶ αὐτὴν ὑγρὸν ὑπὸ τῶν ἀκτίνων καὶ
ὑπὸ τῆς ἄλλης τῆς ἄνωθεν θερμότητος ἀτμιδούμενον φέρεται ἄνω·
[ARIST. Mete. 346b.23–26]
20
συνίσταται πάλιν ἡ ἀτμὶς ψυχομένη διά τε τὴν ἀπόλειψιν τοῦ
θερμοῦ καὶ τὸν τόπον͵ καὶ γίγνεται ὕδωρ ἐξ ἀέρος· γενόμενον δὲ πάλιν
φέρεται πρὸς τὴν γῆν. [ARIST. Mete. 346b.29–31]
21
οἷον ὕδατα καὶ ἀὴρ κύκλῳ γινόμενα͵ καὶ εἰ μὲν νέφος ἔσται͵ δεῖ
<καὶ> ὗσαι͵ καὶ εἰ ὕσει γε͵ δεῖ καὶ νέφος εἶναι͵ [ARIST. GC 338b.6–8]
22
γίγνεται δὲ κύκλος οὗτος μιμούμενος τὸν τοῦ ἡλίου κύκλον·
[ARIST. Mete 346b.35–36]
i
Paginarum numeri 457–460 omissi sunt.
5
10
15
20
1...,138,139,140,141,142,143,144,145,146,147 149,150,151,152,153,154,155,156,157,158,...314
Powered by FlippingBook