Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 144

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
478
προσάγειν καὶ ἀπάγειν τὸ γεννητικόν
4
eo quod adducat et abdu-
cat generativum
. Sed quia in inferioribus his non solum est genera-
tio, sed etiam corruptio continua, quandoquidem ut ipse docuit:
generatio unius est corruptio alterius; hae autem sunt inter se
contrariae, contrarias ergo causas necesse est eas habere:
5
Contra-
riorum enim causae sunt contrariae
. Contrarias ergo lationes neces-
se est esse, quae sint causae contrariorum effectuum, generatio-
nis et corruptionis. Si contrarias, plures ergo una, duas scilicet ac
propterea intulit:
6
Ideo etiam non prima latio causa est generationis
et corruptionis, sed ea, quae est secundum Obliquum circulum, in hac
enim et continuum unum est et moveri duos motus
.
Qua vero ratione id sit necessarium, exposuit statim:
7
Ne-
cesse est enim, si semper futura est continua generatio et corruptio,
semper quidem aliquid moveri, ut non deficiant hae mutationes, duo
autem, ut ne alterum eveniat solum
. Perpetuitatis ergo causa erit
perpetuus coeli motus:
8
Continuitatis ergo universi latio causa
est
. Contrarietatis autem mutationum:
ἡ ἔγκλισις τοῦ λοξοῦ
κύκλου
,
inclinatio Obliqui circuli
. In quo
generativum
,
γεννητικὸν
adducitur et abducitur, qui sunt motus contrarii. Dixerat enim
ut generatio et corruptio inter se contrariae fierent:
9
Plures esse
motus oportet et contrarios sive latione sive inaequalitate
. Contrarie-
tatem autem istam non esse eam, quae sit in latione, sed eam,
quae est in inaequalitate, cuius causa est inclinatio, docet quo-
modo:
10
Accidit enim quandoque procul, quandoque vero prope
. Quod
4
[ARIST. GC 336a.17–18]
5
τῶν γὰρ ἐναντίων τἀναντία αἴτια. [ARIST. GC 336b.9]
6
διὸ καὶ οὐχ ἡ πρώτη φορὰ αἰτία ἐστὶ γενέσεως καὶ φθορᾶς͵ ἀλλ΄
ἡ κατὰ τὸν λοξὸν κύκλον· ἐν ταύτῃ γὰρ καὶ τὸ συνεχές <ἕν> ἐστι καὶ τὸ
κινεῖσθαι δύο κινήσεις· [ARIST. GC 336a.31–34]
7
ἀνάγκη γάρ͵ εἴ γε ἀεὶ ἔσται συνεχὴς γένεσις καὶ φθορά͵ ἀεὶ μέν
τι κινεῖσθαι͵ ἵνα μὴ ἐπιλείπωσιν αὗται αἱ μεταβολαί͵ δύο δ΄͵ ὅπως μὴ
θάτερον συμβαίνῃ μόνον. [ARIST. GC 336a.34–b.2]
8
Τῆς μὲν οὖν συνεχείας ἡ τοῦ ὅλου φορὰ αἰτία͵ [ARIST. GC 336b.2–3]
9
Δεῖ δὴ πλείους εἶναι τὰς κινήσεις καὶ ἐναντίας͵ ἢ τῇ φορᾷ ἢ τῇ
ἀνωμαλίᾳ· [ARIST. GC 336a.29–30]
10
συμβαίνει γὰρ ὁτὲ μὲν πόρρω {γίνεσθαι} ὁτὲ δ΄ ἐγγύς. [ARIST.
GC 336b.4–5]
5
10
15
20
1...,134,135,136,137,138,139,140,141,142,143 145,146,147,148,149,150,151,152,153,154,...314
Powered by FlippingBook