Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 138

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VIII
472
20
15
25
10
5
30
sponere, ut ab ea procul esset vis omnis et [455] violentia. Aliter
itaque longe est de aeris et aquae motibus statuendum, quam sit
ab Aristotele statutum.
In quibus etiam illud disquisitione dignum. Quomodo dicta
sint levia a medio moveri, gravia ad medium. Medium istud
quid nam est? Terrane tota an centrum universi? Videtur Aristo-
teli centrum universi, cum ait 1.
De elementis
:
19
Continet vero om-
nia, quae moventur sursum et deorsum, extremum et medium
. Nam
ut extremum, non aliud est quam extima universi superficies, ita
medium universi centrum est dicendum. Tum rogamus centrum
istud nonne aeque undequaque ab extremis distat? Annuent opi-
nor; extremum autem istud sursum est? Et id concedent.
Cur ergo ignis Aristotelicus ad extremum
μεσουράνημα
, ad
angulos rectos sphaerales tendit, ad verticale punctum? Non au-
tem orientem aut occidentem versus aut alias coeli partes, vel
aeque vel non aeque a vertice distantes, cum aeque omnes a cen-
tro distent? Si vera sunt illa 1.
De coelo
:
20
Ignis enim motum vide-
mus a medio per rectum
. Nonne rectae lineae sunt omnes a centro
ad circumferentiam brevissimae et non sola ea, quae ad verti-
cem est erecta? cur ergo ignis hanc solam eligit, reliquas refugit?
Si ad has feretur, non ideo non a medio feretur, non recta, non
ad extremum, non sursum, et sane ignis eorum, qui in nostro
horizonte habitant, ad verticem eorum fertur: cur ignis noster,
igni illorum cognatus, non ad illorum verticem volvitur? Ignis
Antipodum nostrorum cur ad verticem nostrum non tendit, sed
ad verticem illorum? Cur non ad alias coeli plagas? Qui motum
levium sursum statuerunt, haec dubia solvant necesse habent, si
positiones suas determinatas tueri velint et haec praeterea alia.
In planis hisce tam amplis si quis lapidem sursum iaciat, qui ad
pedes recidat, cur ad angulos rectos cadit, non autem ad obli-
quos aut acutos? Cum aeque ad medium feratur.
19
περιέχει δὲ πάντα τὰ κινούμενα ἄνω καὶ κάτω τό τε ἔσχατον καὶ
τὸ μέσον͵ [ARIST. Cael. 310b.8–9]
20
πυρὸς γὰρ κίνησιν ὁρῶμεν τὴν ἀπὸ τοῦ μέσου κατ΄ εὐθεῖαν.
[ARIST. Cael. 269b.12–13]
1...,128,129,130,131,132,133,134,135,136,137 139,140,141,142,143,144,145,146,147,148,...314
Powered by FlippingBook