Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 146

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. IX
480
20
10
5
quidem est inaequalitas in distantia:
11
Inaequali vero distantia exi-
stente inaequalis erit motus
. Ita ut sequatur necessario:
12
Itaque si eo,
quod accedat et prope sit, generat, etiam eo, quod recedat et procul fiat,
hoc ipsum corrumpit. Et si eo, quod multoties accedat, generat, etiam
eo, quod multoties recedat, corrumpit. Contrariorum enim contrariae
sunt causae
. Unde etiam sequitur, ut ambae in aequali tempore
fiant:
13
Et in aequali tempore corruptio et generatio ea, quae secundum
naturam
.
Ita quoque tempora et vitae singularum rerum numerum
habent eoque terminantur, omnia enim sunt ordine disposita et
omne tempus et omnis vita dimensa est periodo temporis longio-
re et breviore, scribit namque:
14
Ideo et tempora et vitae singulorum
numerum habent et hoc terminantur, omnium enim ordo est et omne
tempus et vita mensuratur periodo
. Neque id solum, sed etiam om-
nia quaecumque in se invicem transmutantur, circularem mo-
tum imitantur. Sic enim scribit:
15
Ideo et alia quaecumque mutantur
in invicem, secundum passiones et potentias, veluti simplicia corpora
imitantur circulo lationem
.
Quo autem modo ea imitatio fiat, subdit:
16
Quando ex aqua aer
fiat et ex aere ignis et rursus ex igne aqua, circulo dicimus circumcur-
risse generationem, quoniam rursus redeat
. Neque id solum in eorum
11
Ἀνίσου δὲ τοῦ διαστήματος ὄντος ἀνώμαλος ἔσται ἡ κίνησις·
[ARIST. GC 336b.5–6]
12
ὥστ΄ εἰ τῷ προσιέναι καὶ ἐγγὺς εἶναι γεννᾷ͵ <καὶ> τῷ ἀπιέναι
ταὐτὸν τοῦτο καὶ πόρρω γίνεσθαι φθείρει͵ καὶ εἰ τῷ πολλάκις
προσελθεῖν [προσιέναι] γεννᾷ͵ καὶ τῷ πολλάκις ἀπελθεῖν φθείρει· τῶν
γὰρ ἐναντίων τἀναντία αἴτια. [ARIST. GC 336b.6–9]
13
Καὶ ἐν ἴσῳ χρόνῳ {καὶ} ἡ φθορὰ καὶ ἡ γένεσις ἡ κατὰ φύσιν.
[ARIST. GC 336b.9–10]
14
Διὸ καὶ οἱ χρόνοι καὶ οἱ βίοι ἑκάστων ἀριθμὸν ἔχουσι καὶ τούτῳ
διορίζονται· πάντων γάρ ἐστι τάξις͵ καὶ πᾶς βίος καὶ χρόνος μετρεῖται
περιόδῳ͵ [ARIST. GC 336b.10–13]
15
Διὸ καὶ τἆλλα ὅσα μεταβάλλει εἰς ἄλληλα κατὰ τὰ πάθη καὶ τὰς
δυνάμεις͵ οἷον τὰ ἁπλᾶ σώματα͵ μιμεῖται τὴν κύκλῳ φοράν· [ARIST.
GC 337a.1–4]
16
ὅταν γὰρ ἐξ ὕδατος ἀὴρ γένηται καὶ ἐξ ἀέρος πῦρ καὶ πάλιν ἐκ
<τοῦ> πυρὸς ὕδωρ͵ κύκλῳ φαμὲν περιεληλυθέναι τὴν γένεσιν διὰ τὸ
πάλιν ἀνακάμπτειν. [ARIST. GC 337a.4–6]
15
1...,136,137,138,139,140,141,142,143,144,145 147,148,149,150,151,152,153,154,155,156,...314
Powered by FlippingBook