Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 72

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
406
15
5
qui ab igne ibi existente accenduntur, saepenumero et inflam-
mantur, neque id fieri posse nisi ab igne. Altera, quod ignis iste
nostras sursum tendit, ad suum scilicet totum, ad universitatem
suam, ad suum congenerem et cognatum ignem. Duo ergo haec
sensus testimonia discutiamus.
Primo itaque dicimus, si qui ignes ibi fiunt, ut concedamus
cometas ac forte alios ibi accendi non ideo necesse est ibi ignem
esse, nam locis duobus [442] paulo ante citatis ipsum hypecauma
i
autumat accendi ut fumus, non autem aliud in eo quicquam.
Deinde etiam si maxime exhalatio ascendat eo inflammetur-
que nullo esse argumento eam partem igneam esse, primo quia
non in altissima super nos parte sublimes omnes ignes gene-
rantur, videmus enim multas volantes stellas ad terram usque
pertingere, quod in hac infima aeris regione non est negandum
contingere, neque id solum calido aere, sed frigidissimo media
in hyeme.
Deinde quoniam ipse nos Aristoteles docet, sui omnes con-
tendunt, nubes in media quadam aeris regione frigidissima den-
sari, in nubibus et tonitrua et corruscationes et fulgura gigni: si
igitur in frigido aere ignes accenduntur, quid opus fuit supra ae-
rem ignem nulla necessitate excogitare, calidum et siccum, ut ibi
exhalationes accenderentur? Si aer id nobis praestet, cur ignem
supra aerem fingamus? Nonne id est entia sine necessitate contra
propria edicta multiplicare? Nulla umquam sagitta tam forti arcu
emissa est, ut ad ignis sphaeram pertingere posset, nec etiam ad
mediam, nec etiam ad dimidiam inferiorem aeris regionem con-
scenderet: attamen fatetur Aristoteles plumbum sagittae in aere
liquefactum, sic enim scribit capite 4:
25
Videmus autem motum,
25
ὁρῶμεν δὴ τὴν κίνησιν ὅτι δύναται διακρίνειν τὸν ἀέρα καὶ
ἐκπυροῦν͵ ὥστε καὶ τὰ φερόμενα τηκόμενα φαίνεσθαι πολλάκις.
[ARIST. Mete. 341a.17–19]
i
Corr. ex lypecauma
10
20
25
1...,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71 73,74,75,76,77,78,79,80,81,82,...314
Powered by FlippingBook