Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 66

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
400
20
15
25
unum hac eadem combinationum vana coniugatione colloca-
rant.
Neque ratio ulla alia earum, quas adduximus, id cogit, pos-
sunt enim si qui sunt naturales recti elementorum motus (quod
ego prorsus nego et negationis sensum et rationem a sensu
ductam mox ostendam), vel gravitate vel levitate facti tribus ele-
mentis reliquis accomodari, nec veterum authoritas ignis illius
necessitatem ullam ostendit.
Quae quidem omnia acutissimi vir ingenii pervidens, postea,
veluti in aenigmata, ignem hunc vertit, ita ut quid de eo senserit
non possit vere elici. Nam quod prioribus allatis locis affirmarat,
primo
Meteoro
in dubium primo vertit, deinde etiam negat. In
hunc enim modum capite 4. scriptum reliquit:
19
Super medio qui-
dem et circa medium gravissimum et frigidissimum secretum terra et
aqua. Circa haec vero et ea, quae his contigua aer et quod ex consuetu-
dine vocamus ignem, non est autem ignis
. In quibus nil clarius dici
potuit ad negandum ignem eum, quem toties et tot locis prius
ignem appellarat, nunc autem ait eum ita appellari ex consuetu-
dine, revera autem ignem non esse et causam statim apponit:
20
Excessus enim calidi et veluti ebullitio est ignis, sed oportet cogitare
eius, qui a nobis dicitur et vocatur aer, eam
[441]
partem, quae est
circa terram, esse humidam et calidam, quia terra evaporet et exhalatio-
nem emittat, eam vero, quae supra hanc est, calidam iam et siccam, est
enim vaporis quidem natura humida et calida, exhalationis vero calida
et sicca, si est quidem vapor potentia veluti aqua, exhalatio autem po-
tentia veluti ignis
. Quibus in verbis manifeste asserit eum, quem
19
ἐπὶ μὲν οὖν τοῦ μέσου καὶ περὶ τὸ μέσον τὸ βαρύτατόν ἐστιν
καὶ ψυχρότατον ἀποκεκριμένον͵ γῆ καὶ ὕδωρ· περὶ δὲ ταῦτα καὶ <τὰ>
ἐχόμενα τούτων͵ ἀήρ τε καὶ ὃ διὰ συνήθειαν καλοῦμεν πῦρ͵ οὐκ ἔστι δὲ
πῦρ· [ARIST. Mete. 340b.19–22]
20
ὑπερβολὴ γὰρ θερμοῦ καὶ οἷον ζέσις ἐστὶ τὸ πῦρ. ἀλλὰ δεῖ νοῆσαι
τοῦ λεγομένου <καὶ καλουμένου> ὑφ΄ ἡμῶν ἀέρος τὸ μὲν περὶ τὴν γῆν
οἷον ὑγρὸν καὶ θερμὸν εἶναι διὰ τὸ ἀτμίζειν τε καὶ ἀναθυμίασιν ἔχειν
γῆς͵ τὸ δὲ ὑπὲρ τοῦτο θερμὸν ἤδη καὶ ξηρόν. ἔστιν γὰρ ἀτμίδος μὲν
φύσις ὑγρὸν καὶ θερμόν͵ ἀναθυμιάσεως δὲ θερμὸν καὶ ξηρόν· καὶ ἔστιν
ἀτμὶς μὲν δυνάμει οἷον ὕδωρ͵ ἀναθυμίασις δὲ δυνάμει οἷον πῦρ. [ARIST.
Mete. 340b.23–29]
10
5
1...,56,57,58,59,60,61,62,63,64,65 67,68,69,70,71,72,73,74,75,76,...314
Powered by FlippingBook