Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 62

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
396
fessus, principia ea posuisse, quae nullis sensibus percipiantur,
sine ulla quidem necessitate, nulla etiam valida ratione suadente.
Mitto nunc materiam illam primam, formam et privationem,
quae ita abstrusae sunt, ut non modo nullis sensibus pateant, sed
etiam nulla rationis vi satis comprehendantur, quid sint, quod
hoc eodem tomo a nobis est ostensum. Sed de secundis hisce ex
illis primo gradu, ut credidit ipse, genitis, quae secundaria re-
rum principia atque elementa appellat, nobis esto sermo. Ea esse
quatuor docet: ignem, aerem, aquam, terram. Terram quidem et
pedibus calcamus et manibus attrectamus et oculis aspicimus.
Aquam et aerem et cernimus et contingimus et reliquis sensi-
bus attingimus, sed ignem, qui elementum sit, nullis aut sensi-
bus aliis attigimus, aut oculis conspeximus. Non ambigo nunc de
igne hoc nostrate culinario aut subterraneo, sed illo, qui in qua-
dam sphaera supra aerem, sub Lunae orbe est ab Ocello, deinde
etiam ab Aristotele collocatus, quem nemo umquam tetigit, nul-
lus hominum umquam vidit. Qui tamen si ibi esset, ex dogmate
Aristotelico et interdiu et noctu conspiceretur, docet enim nos
2.
De anima
capite 3. ignem esse et in tenebris et in lumine visi-
bilem:
13
Ignis vero in ambobus cernitur, et tenebris et lumine, et hoc
ex necessitate
. Quod si hoc verum est de minima facula ignis, cur
tantus ignis centuplo terra maior non [440] cernitur? Nonne ea-
dem contra Aristotelem nos obiicere possumus, quae ipse contra
Empedoclem hoc eodem modo citato et libro et capite scripsit?
14
Et non recte Empedocles, neque si quis alius sic dixit tamquam feratur
lumen et fiat aliquando inter terram et ambiens, nos vero lateat
.
Idem enim Aristoteles asserit, cum inter terram et ambiens
coelum ignem statuat, cuius color lux est, uti libro de coloribus
est scriptum. Et oculis patet et lux sit per se visilis. Attamen tan-
tum corpus, tanto lumine natura sua splendens, nos latet neque
oculis nostris obiicitur, itaque recte in eum subiiciemus, quod
13
πῦρ δὲ ἐν ἀμφοῖν ὁρᾶται͵ καὶ ἐν σκότει καὶ ἐν φωτί͵ καὶ τοῦτο ἐξ
ἀνάγκης· [ARIST. deAn. 419a.23–24]
14
καὶ οὐκ ὀρθῶς Ἐμπεδοκλῆς͵ οὐδ΄ εἴ τις ἄλλος οὕτως εἴρηκεν͵
ὡς φερομένου τοῦ φωτὸς καὶ γιγνομένου ποτὲ μεταξὺ τῆς γῆς καὶ τοῦ
περιέχοντος͵ ἡμᾶς δὲ λανθάνοντος· [ARIST. deAn. 418b.20–23]
5
10
15
20
30
25
1...,52,53,54,55,56,57,58,59,60,61 63,64,65,66,67,68,69,70,71,72,...314
Powered by FlippingBook