Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 54

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
388
20
15
et horum quatuor sint sex coniugationes et contraria non sint apta a
natura combinari (calidum enim et frigidum esse idem et rursus siccum
et humidum impossibile), clarum est, quod quatuor erunt elementorum
coniugationes. Calidi et sicci et calidi et humidi et rursus frigidi et sicci
et frigidi et humidi et consequuntur, recta ratione, iis corporibus, quae
apparent simplicia, igni et aeri, aquae et terrae. Namque ignis calidus
et siccus, aer vero calidus et humidus (nam veluti vapor est aer), aqua
autem frigida et humida, terra vero frigida et sicca: ita quod rationabi-
liter distributae sunt differentiae simplicibus corporibus et multitudo
ipsorum secundum rationem
.
Tota vero haec coniugationum ratio est ex Ocello desump-
ta, ex qua tamen apud illum numerus elementorum non elicitur,
sed ipsis suppositis quatuor hae accomodantur.
Eiusdem postea libri capite 5. alia est probatio:
3
Si igitur con-
trarietas una est, secundum quam transmutantur necesse est duo esse.
Materia enim medium est insensibilis et inseparabilis, sed cum plu-
ra conspiciantur esse, duae fuerint, quam minimum; duae autem cum
sint, non possunt esse tres, sed quatuor, sicut apparet: tot enim sunt
coniugationes. Sex enim cum sint, duas impossibile est fieri eo, quod
sint contrariae ad invicem
.
Sed tertio capite aliam adduxerat probationem eius rei ex
antiquorum authoritate, his:
4
Omnes enim, etiam ii, qui simplicia
3
Εἰ μὲν τοίνυν ἡ ἐναντιότης μία ἐστὶ καθ΄ ἣν μεταβάλλουσιν͵
ἀνάγκη δύο εἶναι· ἡ γὰρ ὕλη τὸ μέσον ἀναίσθητος {οὖσα} καὶ
ἀχώριστος. Ἐπεὶ δὲ πλείω ὁρᾶται ὄντα͵ δύο ἂν εἶεν αἱ ἐλάχισται. Δύο δ΄
οὐσῶν [ὄντων] οὐχ οἷόν τε τρία εἶναι͵ ἀλλὰ τέσσαρα͵ ὥσπερ φαίνεται·
τοσαῦται γὰρ αἱ συζυγίαι· ἓξ γὰρ οὐσῶν τὰς δύο ἀδύνατον γενέσθαι
διὰ τὸ ἐναντίας εἶναι ἀλλήλαις. [ARIST. GC 332a.34–b.5]
4
Ἅπαντες γὰρ οἱ τὰ ἁπλᾶ σώματα στοιχεῖα ποιοῦντες οἱ μὲν ἕν͵ οἱ
δὲ δύο͵ οἱ δὲ τρία͵ οἱ δὲ τέτταρα ποιοῦσιν. [ARIST. GC 330b.7–9]
5
10
1...,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53 55,56,57,58,59,60,61,62,63,64,...314
Powered by FlippingBook