Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 46

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
380
in Phaethontea corruptione, alii Solem hoc circulo latum olim, ac
veluti adustum hunc locum, vel talem aliquam aliam passionem
passum ab eorum latione
.
Mutatos ergo coelestes motus, qualitates, memoriae traditum
est. Falsum id est inquient. Esto, sed tamen memoriae traditum
est. Falsum ergo memoriae non fuisse traditum, si viribus non
mutari coelum intelligit. Et hoc quidem falsum praesertim mag-
nis et maximis coniunctionibus, a quibus et terrae motus magnus
et diluvia agnoscit ipsemet provenire 1.
Meteoro
. Quae si nunc
non sunt, fuerunt autem, quomodo coeli vires mutatae non sunt?
Lumen est coelestis qualitas. Nonne lumina mutantur in dies in
Luna, in aliis planetis?
Sed esto, ante Aristotelem natum nulla lumina immutata
fuisse. An non potuit id postea accidere? In morte Carneadis phi-
losophi non solum Luna ecclipsim passa est, sed solito lumine
Sol debiliore splenduit? Et Iustiniani temporibus sex continuos
menses Solem semimortuo quodam lumine splenduisse, quasi
ecclipsin pateretur est in historiis.
Si itaque ipse argumentatur immortalitatem caeli, quia lu-
mina non sunt mutata, arguam ego ex eisdem mutatis mortalita-
tem. Cur non liceat mihi, liceat illi, rationibus uti?
Mittamus magna nomina philosophis de plebe. Substantia
coeli non est immutata, ait. Aio ego, quis id memoriae potuit
mandare? Si cessante coeli motu, suo dogmate, inferiora omnia
corrumpuntur, desinente substantia, vel mutata, nonne multo
magis infera corrumpentur? Corruptis hisce nonne et homines
corrumpentur eo tempore, quis id memoria tenebit? Renovato
mundo novi homines nascuntur. Quid memoria recolent rerum
non visarum? Si memoria suo dogmate est rerum, quas sensibus
hausimus, asservatio? Non ergo memoriam hanc requirat, quae
neque fuit, neque esse potuit.
Esto, aient de substantia coeli non requiro memoriam, at fi-
gura certe non est immutata. Concedo non haberi eius rei memo-
5
10
15
20
25
30
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,...314
Powered by FlippingBook