Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 40

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
374
20
25
10
5
Haec enim sunt contraria secundum locum, veluti quae secundum dia-
metrum, distant enim plurimum
. At oriens ab occidente et pluri-
mum et diametro distare cui dubium esse queat? Si ergo primum
coelum ab oriente in occidens vertitur, planetae e contra ab occi-
dente in oriens, quod et ipsemet fatetur, dubiumne erit amplius
hosce duos [435] circulares motus inter se contrarios esse?
Sed quid dico duos circulares, quando et unus circularis so-
lus sibi ipsi contrarius est, docente nos ipso Aristotele hisce ver-
bis, quae sunt initio libri
Mechanici
:
28
Secundum vero quia simul
movetur contrarios motus
, de circulo loquens. Quomodo ergo ve-
rum fuerit illud: circulari motui, non est contrarius motus, quan-
do et duo contrarii inter se sunt et unus sibi ipsi contrarius non
minus, et quando vera sunt illa verba 1.
De coelo
, capite 4:
29
Latio-
nis contrarietates sunt secundum locorum contrarietates
. Sunt autem
in circulo contraria loca ea, quae per diametrum distant: motus
ergo ab eorum altero contrarius erit ei, qui ab altero cietur. Fal-
sa itaque est et forma et materia tota haec argumentatio. Iaceat
ergo Achilles iste Aristotelicus ordine nescio iam quotus, tot telis
perfossus.
Nunc Thersitas illos, invalidos quidem, clamosos tamen
arripiamus, qui dispositi sunt 2.
De coelo
. Et eum ante omnes,
qui ab etymo aetheris coeli aeternitatem astruere est conatus.
Age eia egregie Thersites: ecquidnam est aeternitatis coeli haec:
scientifica demonstratio? Aut dialectica probatio? Aut rhetorica
persuasio? Aut sophistica apparentia? Aristoteles quidem tuus
2.
De ortu
capite 6. Empedocli obiecit:
30
Oportet equidem aut defi-
nire, aut supponere, aut demonstrare, vel exacte, vel molliter, vel quo-
vis alio modo
. Etymon nominis ‘aether’,
ἀπὸ τοῦ ἀεὶ θεῖν
, quod
est in
Cratylo
Platonis, quia semper currat, ex hominumne sensu
deductum est et opinione? Vel deorum lingua ita appellatum?
28
δεύτερον δὲ ὅτι ἅμα κινεῖται τὰς ἐναντίας κινήσεις· [ARIST.
Mech. 848a.4]
29
αἱ δὲ τῆς φορᾶς ἐναντιώσεις κατὰ τὰς τῶν τόπων εἰσὶν
ἐναντιώσεις· [ARIST. Cael. 271a.27–28]
30
Ἔδει οὖν [γὰρ] ἢ ὁρίσασθαι ἢ ὑποθέσθαι ἢ ἀποδεῖξαι͵ ἢ [καὶ]
ἀκριβῶς ἢ μαλακῶς͵ ἢ ἄλλως γέ πως. [ARIST. GC 333b.24–26]
15
30
1...,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39 41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,...314
Powered by FlippingBook