Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 30

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
364
15
Sex hucusque probavimus in coelo qualitatum passivarum
esse: quinque secundarum: molle – durum; lene – asperum;
tenax – friabile; tenue – crassum; rarum – densum; primarum
unam: humidum et siccum; ex quibus duabus secundae illae de-
cem orirentur ex Aristotelis doctrina, ex eius doctrinae sequela.
Est nunc considerandum, an ibi levitas quoque et gravitas
reperiantur, [433] quae reliquae sunt de secundis. Caliditas et fri-
giditas, quae supersunt de primis.
Primo ergo de levitate. Ignis levis est? Maxime omnium,
alacriter respondebunt. Interrogemus eos, non de nostrate hoc
igne, clarum enim id est. Sed illo sphaerali suo, qui totum aerem
continet locaturque, ut ipse princeps credidit, sub orbe Lunae.
Putamus responsuros ideo eum locum ignem illum obtinere,
quia levior aere sit, atque ita levitatis summum possidere. Inter-
rogemus post haec, si particulam aliquam illius ignis fingamus
in aere esse, an ibi manebit? An vero ad suum ignem revolabit,
lippis et tonsoribus notum revolaturam. Numquam tamen visa
est particula illius ignis in aere.
Eadem ratione fingamus, quod numquam visum est, parti-
culam quampiam orbis Lunae esse in illo igne: nemo hominum
est, qui dubitet ad orbem suum revolaturam, nisi velit quis eam
in loco non proprio nec naturali manere, quod Aristoteles mi-
nime omnium vult. Scribit namque 9. capite 1.
De coelo
:
19
Omnia
enim quiescunt mota, quando venerint in proprium locum
. Ergo Lu-
nae orbis levis est ex casu isto.
19
πάντα γὰρ παύεται κινούμενα ὅταν ἔλθῃ εἰς τὸν οἰκεῖον τόπον͵
[ARIST. Cael. 279b.1–2]
5
10
20
25
1...,20,21,22,23,24,25,26,27,28,29 31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,...314
Powered by FlippingBook