Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 26

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
360
tem habebit, aeri duriori ignis mollior. Igni duriori Lunae orbis
mollior et sic deinceps, ergo et supremus orbis mollior, Saturno
duriori circumfundetur, atque ita fiet, ut mollissimus coelestium
orbium sit orbis extimus, qui prius durissimus fuerat, Lunae du-
rissimus, qui antea mollissimus, mollior tamen igne, cum prius
eo fuisset durior, atque ita de aere et aqua omnia contraria. Quid
igitur inquient ex istis contrariis Aristotelicis probationibus tot
monstra nasci?
Sed progrediamur, si forte aliam quampiam de qualitatibus
istis coelo inesse ex Aristotelis doctrina convincamus. Quid est
id, quod eiusdem capitis fine fere concludit?
15
Quod quidem sphae-
ricus est mundus, clarum ex his, et quod exacte tornatus, ita ut nihil
aut manu factum eo modo se habeat, nec aliud quicquam eorum, quae
apud nos ante oculos fiunt.
Illud
tornatus
nonne talem in rotundita-
te esse mundum, qualia quae torno fiunt, sed longe exactiorem.
Quae vero tornata sunt, levia et glabra sunt, id
λεῖον
appellavit.
Quod si glabricies in coelo est, ibi est etiam asperitas contraria.
Aient, nulla ibi apparet.
Esto, est tamen inter secundas qualitates ab Aristotele enu-
merata, quam postea in explicatione ortus earum oblitus est so-
lam, omnes alias primis illis nobilissimis parentibus, humiditate
et siccitate derivavit. Hanc misellam veluti notham non curavit.
Sed ea semel, tamquam aliarum soror agnita, ex eisdem parenti-
bus se ortam asseret partemque haereditatis ab aequis iudicibus
obtinebit.
Est itaque in coelo glabritas, est igitur et mater eius quaecum-
que ea sit. Si mater, patrem quoque ibi adesse necesse est.
Quid vero de tenacitate? Estne ea in coelo? Sic eam expli-
cat eo loci:
16
Tenax enim humidum est, passum quidpiam, quale est
oleum, friabile vero sicci est
. Et 4.
Meteoro
sive libro de concretis,
15
Ὅτι μὲν οὖν σφαιροειδής ἐστιν ὁ κόσμος͵ δῆλον ἐκ τούτων͵ καὶ
ὅτι κατ΄ ἀκρίβειαν ἔντορνος οὕτως ὥστε μηθὲν μήτε χειρόκμητον ἔχειν
παραπλησίως μήτ΄ ἄλλο μηθὲν τῶν ἡμῖν ἐν ὀφθαλμοῖς φαινομένων
[γινομένων]. [ARIST. Cael. 287b.14–18]
16
(τὸ γὰρ γλίσχρον ὑγρὸν πεπονθός τί ἐστιν͵ οἷον τὸ ἔλαιον)͵ τὸ δὲ
κραῦρον τοῦ ξηροῦ· [ARIST. GC 330a.5–6]
5
10
15
20
30
25
1...,16,17,18,19,20,21,22,23,24,25 27,28,29,30,31,32,33,34,35,36,...314
Powered by FlippingBook