Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 22

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
356
30
impressionem recipiat. Si ergo est cessio, ibi et mollities. Si haec,
et durities contraria, comprimentis scilicet primis coeli:
τῶν γὰρ
ἐναντίων εἰ θάτερον φύσει͵ καὶ θάτερον
Contrariorum namque
si alterum est secundum naturam et alterum
. Et si unum ponitur,
ponitur et alterum in natura. Alioqui quo nam pacto primum
coelum comprimeret secundum eiusque cessionem causaret, si
vim non haberet comprimendi? Namque aut primummollius est
secundo, aut aeque molle, aut minus molle. Si mollius et aeque,
nullam faciet compressionem, ergo minus molle primum, secun-
dum vero mollius et quod minus molle participatione contrarii
tale est, ergo durities in primo coelo, ergo in coelo duo contraria
sunt activa et passiva.
At durum et molle secundae qualitates sunt, ergo a primis
ortae sunt, mollitudo ab humido, durities a sicco, hos enim fon-
tes qualitatum harum nobis monstravit Peripati Pegasus. Non
negabunt hoc (ut puto) sed negabunt elementales: duritiem, mol-
litudinem, humiditatem, siccitatem in coelo esse. Aliam excel-
lentiorem toto genere ab elementali distantem eam esse conten-
dent, non corruptivam, non generativam. Id iam est principium
quaestionis petere. Id enim quaeritur, an ea mollities et durities
coelestis sit eadem cum nostrate? Non itaque est assumendum,
quod est in quaestione positum, ratione est probandum, non au-
thoritate arripiendum.
Pergam ergo contrarietates alias qualitatum
v
activarum pas-
sivarumque in coelo esse demonstrare: postea erit Peripateticis
locus adstruendi eas ab elementalibus esse alias. Primum itaque
coelum tantulum est durum, ut possit mollitudinem secundi ita
comprimere, ut illi sphaericam figuram indat, secundum quoque
tantum habet duritiei, ut hanc eandem sphaericam tertio coelo
imprimere possit. Tertium quoque duriusculum ita, ut quarto
rotunditatem eandem imprimat, atque ita deinceps usque ad lu-
15
v
Corr. ex qualitatem
5
10
20
25
1...,12,13,14,15,16,17,18,19,20,21 23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,...314
Powered by FlippingBook