Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 12

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
346
10
5
30
bibus, opacum in Luna, in aliis planetis? An non hae duae sunt
contrarietates. Ait familia sua eum de activa et passiva contra-
rietate agere. Aristoteles in argumento nihil horum, omnem
prorsus coelo abnegat contrarietatem, sed condonemus. Si ea
fuit Aristotelis sententia, explicent nobis, quae nam sit ista acti-
va contrarietas et passiva. In substantia coeli nulla est, inquient,
quia non est in substantiis contrarietas. In quantitate etiam nul-
la est.
At in coelo magnum et parvum, maximus stellatus orbis,
minimus Lunae, quae loco etiam contraria videntur: ille su-
premus, Luna infima. Quomodo ergo asseritur contrarietates
nullas esse in coelo, si qualitatum, si quantitatum, si relatio-
num, si loci contrarietates ibi sunt, sunt itidem actio et passio
contraria, nam et Luna et stellae omnes lumen a Sole recipiunt,
ut est apud Peripatum, at recipere est pati, mittere est agere.
Si concedant prius et posterius contraria esse, ibi est et tem-
poris contrarietas. Situs etiam contrarietatem ibi reperiemus,
in polis altero sursum, altero deorsum. Si rectum et obliquum
contraria sunt, multi ibi circuli recta protensi et obliquus est
Zodiacus. Sol quoque per se lumen habet; Luna, stellae per se
non habent. Itaque novem praedicamentorum in coelo sunt
contrarietates 18, quomodo ergo nulla ibi est contrarietas? Et
extra praedicamenta motus quoque ibi contrarii sunt: a con-
trariis terminis, ab oriente in occidens, ab occidente in oriens,
contrarietas quoque antecessionis planetarum, retrocessionis,
stationis, tarditas itidem ac velocitas, in apogeum scandere, in
perigeum descendere.
Quo ergo confugient? Ad contrarietatem, opinor, qualitatum
activarum et passivarum, uti dixi, nullae enim reliquae sunt, nisi
velint, actus et potentiae, privationis et formae, habitus et priva-
tionis, affirmationis et negationis pernegare, quod non puto eos
facturos.
15
20
25
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...314
Powered by FlippingBook