Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 8

342
5
10
15
20
[428]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER VI
DE COELI AETERNITATE
ESSENTIAQUE
Nunc alteram aeternitatis huius coelestis fabricam considere-
mus, quae ab Aristotele fabricatur 1. et 2. libris
De coelo
, capitibus
5. libri 1. nimirum 3, libri 2. vero 2. Quibus non plura quam qua-
tuor argumenta uno bis repetito continentur. 3. igitur capite libri
1. tria sunt argumenta, primum iis verbis comprehensum est:
1
Similiter rationabile est credere de eo, quod ingenitum et incorruptibile
sit et non augmentabile et inalterabile, quoniam generatur quodcumque
generatur ex contrario et subiecto aliquo et corrumpitur eodem modo,
subiecto aliquo, et a contrario et in contrarium, sicut in primis dictum
est sermonibus. Contrariorum autem etiam lationes sunt contrariae. Si
igitur huic nihil contrarium esse potest, eo quia lationi circulari nullus
sit contrarius motus, recte videtur natura, quod futurum erat ingene-
rabile et
[429]
incorruptibile exemisse ex contrariis, in contrariis enim
generatio et corruptio
. Primum igitur hoc argumentum, quod va-
lidissimum semper est habitum, in manus sumamus, perpenda-
mus, excutiamus. Vis eius ita explicetur. Generatio et corruptio
1
Ὁμοίως δ΄ εὔλογον ὑπολαβεῖν περὶ αὐτοῦ καὶ ὅτι ἀγένητον καὶ
ἄφθαρτον καὶ ἀναυξὲς καὶ ἀναλλοίωτον͵ διὰ τὸ γίγνεσθαι μὲν ἅπαν
τὸ γιγνόμενον ἐξ ἐναντίου τε καὶ ὑποκειμένου τινός͵ καὶ φθείρεσθαι
ὡσαύτως ὑποκειμένου τέ τινος καὶ ὑπ΄ ἐναντίου καὶ εἰς ἐναντίον͵
καθάπερ ἐν τοῖς πρώτοις εἴρηται λόγοις· τῶν δ΄ ἐναντίων καὶ αἱ φοραὶ
ἐναντίαι. Εἰ δὴ τούτῳ μηδὲν ἐναντίον ἐνδέχεται εἶναι διὰ τὸ καὶ τῇ
φορᾷ [φθορᾷ, ali u prijevodu je točno –
lationi
] τῇ κύκλῳ μὴ εἶναι ἄν τιν΄
ἐναντίαν κίνησιν͵ ὀρθῶς ἔοικεν ἡ φύσις τὸ μέλλον ἔσεσθαι ἀγένητον
καὶ ἄφθαρτον ἐξελέσθαι ἐκ τῶν ἐναντίων· ἐν τοῖς ἐναντίοις γὰρ ἡ
γένεσις καὶ ἡ φθορά. [ARIST. Cael. 270a.12–22]
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,...314
Powered by FlippingBook