Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 10

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
344
15
5
fiunt inter contraria. Coelum nullum habet contrarium. Coelum
ergo nullam habet generationem aut corruptionem.
Primum quaero, de qua generatione loquatur propositione
maiore? Nonne de ea, quae fit
ἐν τῷ περὶ ἡμᾶς τόπῳ
,
in eo, qui
est circa nos loco
, terra, aqua, aere, nullam enim alibi generatio-
nem videtur agnoscere vel admittere.
Hoc constituto, quid altera autumat? Coelum nullum habet
contrarium. Examinemus diligenter, omnibus mentis aciebus
perspiciamus. Primum itaque illud interrogo. Coelum non ha-
bere contrarium, qui id scit Aristoteles? Sensune id percepit? An
ratione vestigavit? Si ratione, sensu prius aliquid percepit.
Nihil
enim est in intellectu
, ait ipse,
quod non prius fuerit in sensu
. Quis
igitur illius sensus coelum attigit? Gustus, olfactus, auditus, tac-
tus, tam alte non attingunt. Visus igitur eo pertingit. Visus igitur
quid ibi videt? Quid aliud quam visibilia obiecta? Sibi propria
obiecta et communia quaedam? Quas, inquam, alias qualitates,
quam lumina, quam obscuritates quasdam, ex quibus vel visus
vel ratio colligit perspicuitatem sphaerarum, opacitatem stella-
rum.
Age, ergo, dicat nobis, an ipse suis viderit oculis, quae nos
nostris videmus, vel non vidit? Si non vidit, cur tam secure af-
firmare audet in coelo non esse contrarium, cum lumen ibi sit
vel lux, et obscuritas et perspicuitas et opacitas? Si haec suis
temporibus in coelo non fuerunt, ergo coelum mutatum est. Si
fuerunt et vidit, cur non fatetur ibi esse has duas saltem contra-
rietates? Luminosi et obscuri, diaphani et opaci? Luminosum
in stellis omnibus, obscurum in Lunae facie? Diaphanum in or-
10
20
25
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17,18,19,20,...314
Powered by FlippingBook