Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 16

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
350
20
10
ria eorum activa erunt:
7
Contrariorum enim contrariae sunt causae
,
docet hoc eodem libro. Est etiam Aristotelis doctrina, si alterum
contrarium reperiatur, reperiri necessario et alterum, hac ipsa
ii
ratione terra posita ignem esse intulit 2.
De coelo
capite 3. et his
extremis positis contraria alia intermedia:
8
Contrariorum enim si
alterum natura sit, necesse est alterum esse natura
.
His itaque ex Aristotelis doctrina positis, confirmatis, confes-
sis, examinemus si quis nobis sensus ostendat, si quae nos ratio
ducat, ut aliquam octo propositarum combinationum in coelo
inesse cognoscamus. Ac primo loco consideremus hanc ipsam
mollitiem et duritiem
iii
, si forte aliqua sit in coelo. Utrum igitur
coelum sit corpus molle videndum est. Tactu, qui molliciei est
proprius iudex, eo non attingimus. Visu, quo coelum cognosci-
mus, molliciem non iudicamus. Ad rationem igitur confugien-
dum et rationem quidem Aristotelis, non de plebe philosophi
alicuius.
Expromamus e libris eius caput 4. libri 2.
De coelo
, quo ad-
struit coelum esse sphaericae figurae. Quibus id rationibus ad-
struit? Primo corpori prima competit figura: primum corpus est
coelum. Secunda ratio, si coelum angularis esset figurae aut ova-
lis, extra coelum et locus et vacuum necessario esset, id esse im-
possibile ait se superius probasse. Tertia ratio est authoritas eo-
rum, qui superficies secabant ex eisque corpora constituebant.
Tribus his rationibus ostendit extimum coelum esse sphaeri-
cum et per hoc inferiora etiam corpora sphaerica esse, ait etenim:
9
Ergo et continuum illi. Id enim, quod sphaerico continuum est, sphae-
7
τῶν γὰρ ἐναντίων τἀναντία <τὰ> αἴτια· [ARIST. GC 336a.30–31]
8
τῶν γὰρ ἐναντίων εἰ θάτερον φύσει͵ ἀνάγκη καὶ θάτερον εἶναι
φύσει͵ [ARIST. Cael. 286a.23–24]
9
Καὶ τὸ συνεχὲς ἄρα ἐκείνῳ· τὸ γὰρ τῷ σφαιροειδεῖ συνεχὲς
σφαιροειδές. [ARIST. Cael. 287a.5–6]
ii
Corr. ex ipse
iii
Petrić na nekim mjestima piše
mollities i durities
, a na drugima
mol-
licies i duricies.
Budući da je to u to doba bilo uobičajeno – ostavljeno je
onako, kako je na pojedinom mjestu pisano.
5
15
25
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18,19,20,21,22,23,24,25,26,...314
Powered by FlippingBook