Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 24

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
358
nae orbem, qui eam figuram mollitudine sua ab orbe proxime
superiore suscipiat. Qua ratione eveniet necessario, ut primum
coelum sit omnium minime molle, maxime durum, sequentes
orbes duricie deficientes, mollicie abundatiores sunt, ita ut Lu-
nae orbis minime omnium durus, maxime omnium mollis relin-
quatur.
In omnibus ergo coelestibus sphaeris est durities et mater eius
siccitas. Est mollicies et mater eius humiditas. Si ibi sunt passivae
istae qualitates, ergo etiam activae qualitates ibi sunt caliditas et
frigiditas. Alteris enim contrariis positis ponenda sunt necessa-
rio et altera, ex clarissimo Aristotelis dogmate.
Sed ad mollissimum Lunae orbem revertamur. Ignis ab eo
ambitur ab eoque sphaericus fit. Mollior igitur ignis, si mollior,
et mollis. Si mollis, etiam humidus.
Alant, si placet, Peripatetici hoc monstrum, in Aristotelis
gremio ex semine eius proprio natum. Ignis Aristotelicus sic-
cissimus etiam humidus est. Rotundatio aeris ab igne est, ergo
mollior igne aer. Aer aquam circumplectitur, mollior igitur aere
aqua, hoc aliud monstrum ex eodem semine procreatum:
13
Simi-
liter etiam ea, quae circa medium horum
. Et mox:
14
[432]
Ea vero, quae
sub planetis sunt, tangunt eam quae supra est sphaeram
.
Tertiummonstrum terra ambitur ab aqua, ergo terra mollior.
Tria ista monstra Peripati curae permittamus.
Nos pro re nostra colligemus, in coelo, quia sit ibi mollicies et
duricies et contrariae qualitates, ex ordine earum quas passivas
dicunt esse, ex his humidum quoque ibi esse et siccum, ex his
calidum et frigidum. Quam rem colligemus non tantum ex pro-
posita ratione, sed etiam alia adversis gradibus gradiente.
Aqua est rotunda, ergo et aer ambiens, aer rotundus, ergo et
ignis ambiens, ignis rotundus, ergo et Lunae orbis ambiens. Sic
deinceps ergo et orbis supremus. Hic contraria omnia eveniunt.
Aqua siquidem in sese rotunda aeremmolliorem sese amplecten-
13
Ὡσαύτως δὲ καὶ τὰ πρὸς [περὶ] τὸ μέσον τούτων· [ARIST. Cael.
287a.6–7]
14
τὰ δὲ κάτω τῆς τῶν πλανήτων ἅπτεται τῆς ἐπάνω σφαίρας.
[ARIST. Cael. 287a.8–9]
5
10
15
20
25
30
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...314
Powered by FlippingBook