Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 34

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
368
10
5
loco eadem asserit 2.
De ortu animalium
, capite 3:
21
Omnis itaque
animae potentia alterius corporis videtur communicasse, et divinioris
quam sint ea, quae elementa vocantur, ut vero differunt animae digni-
tate et indignitate inter se, sic et haec natura differt: omnium quidem
in seminibus inest. Quod quidem facit foecunda esse semina, id quod
vocatur calidum. Hoc autem non est ignis, neque talis potentia est, sed
is, qui in spermate comprehensus est et in spuma spiritus. Et ea natura,
quae in spiritu est, similis existens astrorum elemento, ideo ignis nul-
lum gignit animal, neque cernitur consistere in ignitis seu humidis seu
siccis. Solis vero caliditas et animalium non solum per semen, sed etiam
si quodpiam fuerit excrementum alterius naturae, attamen habet etiam
hoc vitale principium. Quod quidem caliditas, quae in animalibus est,
neque ignis, neque ab igne principium habet, ex talibus clarum est
.
Quod si calor animalium neque ignis est, neque ab igne, unde
[434] nam est? Ait ipse a corpore diviniore quam sint elementa:
id autem est elementum astrorum. Non fit autem in animalibus
is calor per refractionem astrorum, sed innato ipsis calore, qua-
lis est solis caliditas similis calori animalium. Calor est itaque in
coelo, sed non elementalis, neque ab igne elementali. Qua sen-
tentia quid clarius? Etiamsi plerisque ex Peripato nova videatur,
isque calor non est accidens (quod novius iisdem videatur), sed
natura, sed spiritus, sed corpus. Hisce enim Aristoteles cum no-
minibus insignivit, itaque substantia est. Fateor ergo et Aristote-
lis et veterum omnium sententia in coelo esse calorem, non acce-
dentem ei, non recedentem ab eo, non accidens, non qualitatem,
21
Πάσης μὲν οὖν ψυχῆς δύναμις ἑτέρου σώματος ἔοικε κεκοιν-
ωνηκέναι καὶ θειοτέρου τῶν καλουμένων στοιχείων· ὡς δὲ διαφέρουσι
τιμιότητι αἱ ψυχαὶ καὶ ἀτιμίᾳἀλλήλων οὕτωκαὶ ἡ τοιαύτη διαφέρει φύσις.
πάντων μὲν γὰρ ἐν τῷ σπέρματι ἐνυπάρχει ὅπερ ποιεῖ γόνιμα εἶναι τὰ
σπέρματα͵ τὸ καλούμενον θερμόν. τοῦτο δ΄ οὐ πῦρ οὐδὲ τοιαύτη δύναμίς
ἐστιν ἀλλὰ τὸ ἐμπεριλαμβανόμενον ἐν τῷ σπέρματι καὶ ἐν τῷ ἀφρώδει
πνεῦμα καὶ ἡ ἐν τῷ πνεύματι φύσις͵ ἀνάλογον οὖσα τῷ τῶν ἄστρων
στοιχείῳ. διὸπῦρμὲν οὐθὲν γεννᾷ ζῷον͵ οὐδὲφαίνεται συνιστάμενον {ἐν}
πυρουμένοις οὔτ΄ ἐν ὑγροῖς οὔτ΄ ἐν ξηροῖς οὐθέν· ἡ δὲ τοῦ ἡλίου θερμότης
καὶ ἡ τῶν ζῴων οὐ μόνον {ἡ} διὰ τοῦ σπέρματος͵ ἀλλὰ κἄν τι περίττωμα
τύχῃ τῆς φύσεως ὂν ἕτερον͵ ὅμως ἔχει καὶ τοῦτο ζωτικὴν ἀρχήν. ὅτι μὲν
οὖν ἡ ἐν τοῖς ζῴοις θερμότης οὔτε πῦρ οὔτε ἀπὸ πυρὸς ἔχει τὴν ἀρχὴν ἐκ
τῶν τοιούτων ἐστὶ φανερόν. [ARIST. GA 736b.29–737a.7]
15
20
25
1...,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33 35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,...314
Powered by FlippingBook