Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 42

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
376
15
10
Si probaveris nobis deorum lingua id nomen coelo impositum,
recipiemus non pro sophistica apparentia, sed pro demonstra-
tione et ea quidem non molli, sed exacta. Ni id facias pro mollis-
sima demonstratione, pro dialectica probatione, pro rhetorica
vii
persuasione habebimus, nec in scientia, in veritatis tantae inqui-
sitione admittemus:
31
Et supremum locum veteres diis tribuerunt,
tamquam solus sit immortalis. Hic vero sermo testatur, quod incorrup-
tibilis et ingenerabilis et impatibilis omnis mortalis difficultatis
.
Locum diis in supremo coelo ab hominibus datum ait philo-
sophorum maximus Aristoteles, quia scilicet immortalibus diis
non alius, quam immortalis locus tribuendus fuit. Ne quando
forte loco corrupto rueret coelum, ruerent dii ipsi quoque praeci-
pites. Sed quaeso, dii ipsi opene hominum eguerunt, ne de loco
in praeceps ruerent? An ipsi sibi cavere potuerunt?
Sed quomodo Aristoteles nobiscum agit? Reliqua diis ipsis
sinamus, demonstratne istis argumentis an dialectice probat, an
rhetorice persuadet, an vero sophistice praestigiatur, quando lo-
cum diis assignat eo loco, ubi nullum locum, dum de loco ageret,
locum habere voluit, asseveravit, contendit.
Quo etiammodo diis incorporeis locum assignat? Poetice for-
te, inquit salvator aliquis, ac metaphorice. At in re seria, re tanti
momenti fabulas nodis ingerit? Metaphoris contra sua decreta
utitur? Cur inquam dii sunt in supremo coelo, non etiam in infi-
mo? Quoniam ibi maiores vires exercent, ait aliquis de Peripato
non minimus. Quid supremus locus ad vires ubique semper ae-
que pollentibus? Quid illa specula opus fuit, omnia undequaque
noscentibus? Aut etiam, si Averroi placet, omnia ignorantibus.
31
καὶ τὸν ἄνω τόπον οἱ μὲν ἀρχαῖοι τοῖς θεοῖς ἀπένειμαν ὡς ὄντα
μόνον ἀθάνατον· ὁ δὲ νῦν μαρτυρεῖ λόγος ὡς ἄφθαρτος καὶ ἀγένητος͵
ἔτι δ΄ <καὶ> ἀπαθὴς πάσης θνητῆς δυσχερείας ἐστίν͵ [ARIST. Cael.
284a.11–14]
vii
Corr. ex rethorica
5
20
25
1...,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41 43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,...314
Powered by FlippingBook