Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 48

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
382
15
10
5
riam, ergo coelum est immutabile, si inferet, hanc consequentiam
negabo. Neque enim recte sequitur: ovum non mutat figuram:
ergo ovum est immutabile et immortale. Si presseris
viii
ovum, ca-
daver ovi fiet.
Nunc de coeli partibus. Nulla coeli pars mutata est, nec quic-
quam tale memoriae proditum est, ut omittamus lapidem, quem
Anaxagoras vir non amplius 75 annis Aristotele antiquior e caelo
casurum praedixit, ut cecidit tota cernente et stupescente Grae-
cia. Si proferam testimonia ex Chaldaeorum observationibus, ex
Aegyptiorum memoriis pervetustissimis, nonnullas stellas, ut
est apud Diodorum, quae antea conspiciebantur, videri desiisse,
multas mutasse loca, quam Hipparchus observavit desiisse luce-
re, ridebit, mendaces illos, nos fatuos appellabit, quod fidem illis,
non sibi praestemus.
Hac praerogativa utatur cum suis iuratis: nos rationibus do-
ceat validioribus quam iis, quas discussimus, quas ostendimus,
non solum non esse
ἀκριβεῖς ἀποδείξεις
, uti Simplicius, uti sui
omnes credunt ac contendunt, sed mollissimas esse ostendimus,
sed quod peius longe est, sophismata putida fuisse convicimus.
FINIS LIBRI SEXTI
viii
Corr. ex praesseris
1...,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47 49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,...314
Powered by FlippingBook