Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 44

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
378
Immortalibus diis, immortalis locus datus egregia liberalita-
te, ne scilicet in corruptibili loco positi corrumperentur et ipsi.
Cur non etiam in terra posuerunt? In centro terrae? Haec enim
sunt immortalia quoque. Sed sunto in summo coelo, quoniam ita
placuit bonis veteribus collocari, quid tum? Ergo immortalis ille
locus. Quaero, qua id ratione? An quia dii ibi locati sunt coelum
immortale est? Vel quia coelum est immortale, dii sunt ibi col-
locati. Si coelum immortale sit, quia ibi dii sint, iam non ex sui
natura coelum est immortale, sed praesentia et virtute deorum,
quae est Platonis fere sententia, ab Aristotele tam studiose, tam
anxie oppugnata. Si vero sui natura coelum immortale est, nihil
habuit deorum praesentia opus, poterant dii et alibi locari. Cur
ergo deorum praesentia pro argumento affertur coelestis immor-
talitatis?
Ad tertium Thersitem accedamus. Ait clamosus iste:
Me-
moriae ab antiquis proditum non est coelum mutatum esse neque
partibus suis neque universo corpore
. Ergo immutabile. Ergo im-
mortale. Quid ait historiotatus iste, mutatum quid appellat?
Qua re mutatum? An figura, qualitatibus, viribus, motu, [436]
substantia? Si Aegyptias historias legisset, si Aegyptum pe-
ragrasset, ut Praeceptor suus Plato et Democritus, ut Pytha-
goras, ut Thales, ut Solon, ut Orpheus audisset, legisset, di-
dicisset literis apud Aegyptios servari, memoriae proditum
fuisse, dum Aegyptii sunt, quater cursus suos sydera vertisse
ac Solem bis iam occidisse unde nunc oritur, quod testatur
Mela antiquus autor, quod Plato in
Politico
scripserat fere,
quod Aristoteles ibi legerat, quod ipse memoriae tradidit de
Galaxia aggressus dicere:
32
Pythagoreorum quidem dicunt viam
hanc esse, alii quidem eorum, quae ceciderunt, astrorum alicuius
32
τῶν μὲν οὖν {καλουμένων} Πυθαγορείων φασί τινες ὁδὸν εἶναι
ταύτην οἱ μὲν τῶν ἐκπεσόντων τινὸς ἀστέρων͵ κατὰ τὴν λεγομένην
[τὸν λεγομένων] ἐπὶ Φαέθοντος φθοράν͵ οἱ δὲ τὸν ἥλιον τοῦτον τὸν
κύκλον φέρεσθαί ποτέ {φασιν}· οἷον οὖν διακεκαῦσθαι τὸν τόπον
τοῦτον ἤ τι τοιοῦτον ἄλλο πεπονθέναι πάθος ὑπὸ τῆς φορᾶς αὐτῶν.
[ARIST. Mete. 345a.13–18]
25
20
15
10
5
1...,34,35,36,37,38,39,40,41,42,43 45,46,47,48,49,50,51,52,53,54,...314
Powered by FlippingBook