Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 36

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
370
5
nec ideo passivam, sed substantiam omniummaxime activam ac
mirabilibus modis activam.
Unum de omnibus contrarietatibus non esse in coelo frigi-
ditatem credam, nec enim habeo unde coniiciam, nec rationem
ullam video, quae id persuadeat, quando calor, qui ibi est, non
qualitas, sed substantia est.
Reliquas ibi esse qualitates et contrarias quidem iam est
ostensum. Falsum igitur est, quod docuit Aristoteles, coelum a
natura fuisse ab omni contrarietate exemptum. Itaque si coelum
ullam habeat aeternitatem, non hoc merito habeat.
Sed cur ego tantos labores exantlavi, tot noctes vigiliis ab-
sumpsi, ut in coelo tot contrarietates adinvenirem, quando
Aristoteles in eo argumento nullius praeterquam unius fecerit
mentionem? Sic enim scripsit:
22
Si vero huic nullum contrarium
potest esse, eo quod etiam lationi circulari nullus sit contrarius mo-
tus, recte videtur natura quod futurum erat ingenitum et incorrupti-
bile exemisse ex contrariis
. Suffecisse videtur illi, ut motui coele-
sti nullus esset contrarius, quo natura illud ab omni contrario
eximeret.
At quaenam haec est ratio? Circulari motui nullus est alius
contrarius motus, ergo natura exemit coelum ab omnibus con-
trariis? De particulari propositione conclusionem universalem
colligere sane est contra leges ab eo in logicis latas. Paralogismo
ergo tam absurdo tantus philosophus rem tantam nobis voluit
persuadere? Et quidem persuasit innumeris, non de plebe tan-
tum, sed de summo senatu summis viris, qui inepte inepto huic
sophismati summam habuerint fidem. Coeli motui nullus est
contrarius motus. Coelum ergo nulla habet contraria. Quid inep-
tius?
22
Εἰ δὴ τούτῳ μηδὲν ἐναντίον ἐνδέχεται εἶναι διὰ τὸ καὶ τῇ φορᾷ
τῇ κύκλῳ μὴ εἶναι ἄν τιν΄ ἐναντίαν κίνησιν͵ ὀρθῶς ἔοικεν ἡ φύσις τὸ
μέλλον ἔσεσθαι ἀγένητον καὶ ἄφθαρτον ἐξελέσθαι ἐκ τῶν ἐναντίων·
[ARIST. Cael. 270a.18–21]
10
15
20
25
1...,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35 37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,...314
Powered by FlippingBook