Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 32

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
366
10
Nec mihi nunc reclament casum esse impossibilem, quia
exemplo Aristotelico id factum est, qui universum terrae globum
ad Lunam evexit, ut nescio quid tale ostenderet. Levis ergo Lu-
nae orbis, leves et reliqui, aut causa diversitatis ostendatur. Et si
levitas, ibi et gravitas, ratione tum contrarii, tum alia. Si enim stel-
lati orbis particula extra universum vi aliqua proiiciatur, cui du-
bium ad suum locum reversuram versus centrum scilicet universi
itaque gravitatem suam ostendet. At si pars gravis, cur non et tota
sphaera? Si extra proprium locum ponatur? In proprio autem loco
tum tota ipsa, tum particulae, nec graves nec leves sunt non aliter
atque elementa haec nostratia, quaecumque sint et particulae eo-
rum nec gravia nec levia ab Aristotele edicuntur et docentur.
Ergo in coelis elementorum et conditiones. Si conditiones,
cur non et qualitates? Si dicent non esse elementalis cognationis,
id nobis postea demonstrent, libenter enim ac diligenter rationes
eorum auscultabimus.
Nunc vero quod nobis nostrae rei reliquum est, prosequamur
ad finem. Calidum et frigidum in coelo an sit, inquirendum est.
De calido non longa quaestio erit, non quidem Platonis: Pythago-
reorum, veterum omnium Graecorum, Aegyptiorum, Magorum
Chaldaeorum iudicio, qui omnes coelum esse ignem et credide-
runt sensibus et sermonibus adstruxerunt, sed iudicio Aristotelico
1.
Meteoro
capitulo 3:
20
Si sane fit aqua ex aere et aer ex aqua, quam ob
causam non consistunt nebulae in superiore loco? Decuerat enim magis
quanto longius est locus a terra et frigidior, eo, quia neque ita vicinus est
astris calidis existentibus, neque a terra refractis radiis
. Altero quoque
20
εἰ δὴ γίγνεται ὕδωρ ἐξ ἀέρος καὶ ἀὴρ ἐξ ὕδατος͵ διὰ τίνα ποτ΄
αἰτίαν οὐ συνίσταται νέφη κατὰ τὸν ἄνω τόπον; προσῆκε γὰρ μᾶλλον
ὅσῳ πορρώτερον ὁ τόπος τῆς γῆς καὶ ψυχρότερος͵ διὰ τὸ μήθ΄ οὕτω
πλησίον εἶναι τῶν ἄστρων θερμῶν ὄντων μήτε τῶν ἀπὸ τῆς γῆς
ἀνακλωμένων ἀκτίνων͵ [ARIST. Mete. 340a.24–29]
25
15
5
20
1...,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31 33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,...314
Powered by FlippingBook