Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 28

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
362
10
capite 9. sic illud describit:
17
Tenax est quando tractile, vel quia
humidum, vel quia molle sit, tale vero fit immutatione quaecumque
veluti cathenae composita sunt corpora. Haec enim valde possunt
extendi et contrahi
. Idem est in coelo tenax, ubi pars partem in
motu trahit,
ἕλκει ὥσπερ αἱ ἁλύσεις
,
veluti cathenae seu funes
.
Et partes partibus
συνιοῦσι
,
coeunt
. Et pars partem ita sequitur,
ut non divellantur. Si vero tenax ibi est, est ex praesenti contex-
tu et molle et humidum. Oportet ergo et contraria horum esse
in coelo.
Quid vero in coelo non est et
τὸ λεπτὸν καὶ τὸ παχύ
,
tenue
et crassum
? Est ex Aristotelis quidem dogmate, ait enim:
18
Tenue
est repletivum, quia parvi pars et parvi pars est repletivum
. Si ergo
in coelo repletio haec sit, fatendum erit tenuitatem quoque ibi
esse. Si negent, cur dixit Aristoteles locum supra elementa ple-
num esse
τοιούτου σώματος
,
talis corporis
. At si coelum replet
universum eum locum, certe coelum est parvi pars, at si hoc, et
repletivum. Et si hoc, tenue quoque ex necessitate. At si tenue ibi
est, erit et crassum, indicat id Lunae corpus. Et si haec, ibi etiam
humiditas est mater tenuitatis et siccitas mater crassitudinis.
Iam vero ibi esse et densum et rarum quis dubitat, cum id
Aristoteli non est negatum et conspiciantur oculis astra densiora,
orbes rariores? Sic etiam Aristoteles asseruit 2.
De coelo
capite 8.
Astra esse densiores orbis partes.
17
γλίσχρον δ΄ ἐστὶν ὅταν ἑλκτὸν ᾖ ὑγρὸν ὂν ἢ μαλακόν. τοιοῦτον
δὲ γίγνεται {τῇ} ἐπαλλάξει ὅσα ὥσπερ αἱ ἁλύσεις σύγκεινται τῶν
σωμάτων· ταῦτα γὰρ ἐπὶ πολὺ δύναται ἐκτείνεσθαι καὶ συνιέναι.
[ARIST. Mete. 387a.11–14]
18
τὸ δὲ λεπτὸν ἀναπληστικόν, λεπτομερὲς γάρ͵ καὶ τὸ μικρομερὲς,
ἀναπληστικόν. [ARIST. GC 330a.1–2]
5
20
15
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,...314
Powered by FlippingBook