Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 20

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
354
lum conformatum est ad sphaericam primi coeli figuram. Qua
ratione id? Qua causa? Qua vi? Quia continetur a primo (ait Ari-
stoteles) eique continuum est.
Accipio. Idne factum est, quia Saturni coelum primo coelo
resistit aut restitit? Vel quia cedit et cessit? Quid respondebitur
huic quaestioni? Expendamus utramque [431] partem. Si resistit
aut restitit, quomodo ad illius figuram conformatum est? Cessit
et cedit, si alterius imperio ac vi conformatum est. Si cessit aut
cedit, est ergo molle, molle namque id esse docuit Aristoteles,
quod in se cedit. Si restitit aut resistit durum ergo est, contrario-
rum enim et causae et actiones sunt. Inquient ita a principio seu
sine principio fuit. Intelligo, sed quaero suane id sponte an primi
amplexu? Si sponte sua et natura, non ergo opus habuit primi
coeli amplexu, quo sphaericum evaderet. Ergo Aristoteles fallit
nos, cum causam rotunditatis assignet eam, quae nulla eius rei
causa sit. Si propter ambitum primae sphaerae secunda sphaeri-
ca est, et ut sphaerica esset, amplexu primae habuit opus, ea iam
figura a prima in secundam impressa est. Impressio ista ac com-
pressio primae sphaerae nonne actio eius est? Receptio figurae,
cessio, nonne passio est? Quis id neget?
Non negabunt, puto, sed dicent non esse actionem aut pas-
sionem corruptivam. Modo non est hoc in quaestione. Quaestio
est, an in coelo sit ulla qualitas activa, ulla passiva? Stemus in
hoc pede, ne vagemur. Quaero, dum primum coelum comprimit
secundum eique sphaericitatem suam imprimit, secundum coe-
lum dum eam recipit, quid e duobus accidit? Secundum coelum
tum resistitne ita, ut nullam recipiat rotunditatem, aut cedit tan-
tisper, ut eam recipiat? Nequaquam est dicendum nullam acci-
pere, quam dicat Aristoteles recipere. Est ergo fatendum, dum
accipit tantisper cedere, ut accipiat. Cessio nonne mollis corporis
est?
Quis aliter ex Aristotelis doctrina doceat?
μαλακὸν γὰρ τὸ
ὑπεῖκον
12
Molle enim quod cedit
. Et ni fallor:
τὸ ὑπεῖκον μαλακὸν
quod cedit, molle
, ex definitionis cumdefinito conversione. Coelum
ergo Saturni molle est, ita ut a primo coelo cedendo rotunditatis
12
[ARIST. GC 330a.8–9]
5
10
15
20
25
35
30
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...314
Powered by FlippingBook