Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 18

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VI
352
ricum est
. Et praeterea:
10
Similiter vero et ea, quae ad medium horum,
ea namque, quae a sphaerico continentur et tanguntur, tota sphaerica
esse necesse est. Ea vero, quae planetis inferius sunt, contingunt su-
periorem sphaeram, ita ut omnis latio sit sphaerica. Omnia enim con-
tingunt et contigua sunt sphaeris
. Haec sane Aristotelica sententia
est. Quia supremum coelum sphaericum est, id quoque, quod
proxime ex planetis ab eo continetur tangiturque, sphaericum
esse et ita deinceps usque ad Lunae sphaeram, qua ignis conti-
netur. Ideoque sphaericus est, ab hoc aer ideo sphaericus, ab hoc
eodem modo aqua. Sic enim paulo post scribit:
11
Acciperet vero
aliquis et ex corporibus circa medium positis hanc eandem fidem, si
enim aqua est circa terram, aer vero circa aquam, ignis vero circa ae-
rem, et corpora
iv
sursum secundum eandem rationem continua quidem
non sunt. Tangunt vero haec, superficies autem aquae est sphaerica, id
vero quod sphaerico continuum est aut positum circa sphaericum, et
ipsum necesse est tale esse, itaque et propter hoc clarum est sphaericum
esse coelum
.
Hae sunt mirabiles Aristotelis rationes, quas in manus discu-
tiendas sumamus, si quid forte ad rem nostram conferre queant.
Neque tamen ego ea nego, concedo et fateor, sed rationem exqui-
ro, cur Saturni coelum sphaericum sit: et deinceps inferiora, quia
scilicet (ait Aristoteles) primo sphaerico coelo continuum seu
contiguum sit. Hoc mihi exactius explicetur obsecro. Saturni coe-
10
Ὡσαύτως δὲ καὶ τὰ [τὸ] πρὸς τὸ μέσον τούτων· τὰ γὰρ ὑπὸ [ἀπὸ]
τοῦ σφαιροειδοῦς περιεχόμενα καὶ ἁπτόμενα ὅλα σφαιροειδῆ ἀνάγκη
εἶναι· τὰ δὲ κάτω τῆς τῶν πλανήτων ἅπτεται τῆς ἐπάνω σφαίρας. Ὥστε
σφαιροειδὴς ἂν εἴη πᾶσα <φορά>· πάντα γὰρ ἅπτεται καὶ συνεχῆ ἐστι
ταῖς σφαίραις. [ARIST. Cael. 287a.6–11]
11
Λάβοι δ΄ ἄν τις καὶ ἐκ τῶν περὶ τὸ μέσον ἱδρυμένων σωμάτων
ταύτην τὴν πίστιν. Εἰ γὰρ τὸ μὲν ὕδωρ ἐστὶ περὶ τὴν γῆν͵ ὁ δ΄ ἀὴρ περὶ
τὸ ὕδωρ͵ τὸ δὲ πῦρ περὶ τὸν ἀέρα͵ καὶ τὰ ἄνω σώματα κατὰ τὸν αὐτὸν
λόγον (συνεχῆ μὲν γὰρ οὐκ ἔστιν͵ ἅπτεται δὲ τούτων)͵ ἡ δὲ τοῦ ὕδατος
ἐπιφάνεια σφαιροειδής ἐστιν͵ τὸ δὲ τῷ σφαιροειδεῖ συνεχὲς ἢ κείμενον
περὶ τὸ σφαιροειδὲς καὶ αὐτὸ τοιοῦτον ἀναγκαῖον εἶναι· ὥστε κἂν διὰ
τοῦτο [τούτου] φανερὸν εἴη ὅτι σφαιροειδής ἐστιν ὁ οὐρανός. [ARIST.
Cael. 287a.30–b.4]
iv
Corr. ex corpore
5
10
15
20
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...314
Powered by FlippingBook