Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 50

384
[437]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER VII
DE ELEMENTIS I.
Quatuor essemundi elementa: ignem, aerem, aquamet terram
veteres et cognoverunt multi ante Aristotelem et docuerunt, inter
quos Empedocles, Ocellus, Hippocrates. An vero id rationibus
ullis comprobarint incertum est. Nam ex Empedoclis fragmentis
nullam forte eliciemus. Quod vero Hippocrates argumento illo
a Galeno magnificato, si unum esset elementum, nec generare-
tur quidquam, nec homo doleret, plura esse probat fortasse: quot
sint, certe non probat. Ocellus vero Hippocrate aetate superior,
qui quatuor elementa sub Luna forte primus excogitavit, nullam
attulit ea quatuor esse probationem. Timaeus vero Locrus, Ocel-
lo contemporaneus (uterque enim Pythagoram audivit) quatuor
esse mundi elementa probavit ratione analogiae, eo quod inter
duo solida extrema, qualia essent ignis et terra, non unum me-
dium sufficeret, sed duo necessaria esse, quae extrema duo co-
niungerent: aerem scilicet et aquam. Eadem probatione Plato est
usus, qui suum Timaeum ex libello illius exscripsit totum, sed
divina illa sua eloquentia et ampliavit et exornavit. Sed hi viri et
5
10
20
15
1...,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49 51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,...314
Powered by FlippingBook