Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 424

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
326
25
Si lapis rotundus ab alto demittatur, in descendendo circulo
movebitur. Quid dicendum? Principium circularis motus habuit,
vel potius non habuit? Quia in ea rotunditate nullum est princi-
pium: aut numquam circulo [426] moveri desinet, quia in eius
figura nullus est finis? Audivi quosdam de cordatis Aristotelicis,
de senatu Peripatetico, cum haec inter colloquendum protulis-
sem, clamare, irasci, excandescere, de sellis surgere, abire: me
artificiales circulos, accidentales, non naturales producere, falla-
cias nectere. Aristotelem de coelo locutum, cui circularis figura
non arte, non accidente, sed natura insit. Ad irascentiam commo-
tus, ad clamorem etiam consternatus sum.
Mittamus iracundos istos acclamatores cum principe eorum,
leniter placideque agamus. Quid ergo, philosophorum summe,
non habere principium, non habere finem, coelone competit ra-
tione, qua coelum, an ratione, qua rotundum ac circulare est? Si
qua coelum, cuiuscumque id figurae sit, necessario semper sine
principio ac fine erit, cum id a forma atque essentia, non autem
a figura habet. Quid ergo opus fuit coelo circulari figura et non
triangulari aut alia quacumque, cum non prohiberetur sine prin-
cipio ac sine fine esse. Neque prohiberetur, cum quavis figura
axibus imposita circulariter moveri?
Si vero proprietas haec: non habere principium, non habere
finem, coelo convenit, non ut coelum est, sed quatenus est circu-
lare et sphaericum, per se et primo circulo id conveniet in uni-
versum, non autem huic aut illi vel circulo vel sphaerae. Quae
sua doctrina fuit in triangulo, nempe tres angulos habere duobus
rectis aequales, non scaleno, non aequilatero, non aequicruri pri-
mo et per se convenire, sed triangulo in universum.
Similiter si dicam ego non habere principium, non habere
finem est propria circuli in genere passio, primo et per se, non
autem vel mei lignei, vel illius coelestis passio, vel naturalis, vel
artificialis. Itaque si hoc sit, ut est, principium non habere et fi-
nem, non magis lineari circulo competet quam plumbeo aut li-
gneo aut aureo, et non magis caelesti quam lapideo, quia passio
haec figurae illius in universum est propria, non materiei, circuli
simpliciter, non circuli aurei aut coelestis, et non magis coelestis
quam aerei. Cur ergo altercamur coelo potius convenire quam
5
10
15
20
30
35
1...,414,415,416,417,418,419,420,421,422,423 425,426,427,428,429,430,431,432,433,434,...440
Powered by FlippingBook