Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 434

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
336
Sed ne in verbis captiosos nos esse clament, negamus nos veram
eam esse in re ipsa: negamus etiam in Aristotelica doctrina, ratio-
nem asserimus celebrem: in aeternis nulla est efficiens causa, nu-
lla productio. Ad haec, coelum aeternum est, quod et hic asserit
et argumentis superioribus valde adnixus est comprobare. Coe-
lum haec inferiora gubernat, elementorum scilicet motum, gene-
rationem, corruptionem. Cur motus hi et generatio et corruptio
numero aeterna non sunt, ut coelum aeternum est? Si ab aeterno
non nisi aeternum? Natura, quae cum Deo nihil frustra facere
toties asseritur, nonne aeterna est? Haec tamen corruptibilium re-
rum causa est. Deus ipse aeternus est. Is cum natura nihil frustra
facere saepe numero dicitur, cur non omnia ab eo facta aeterna
non sunt? Sol et homo generat hominem. Sol aeternus est, homo
ab eo genitus aeternus non est. Materia aeterna est, ex ventre
eius, ut traditur, forma extrahitur: cur non aeternum, quod ex
aeterno eruitur? Si ergo in universum non est vera ratio haec ab
aeterno non nisi aeternum, non recta ratione hinc a motore aeter-
no mobilis aeternitas concluditur.
Concludamus ergo coelum rationibus iis, quae ab Aristo-
tele adductae sunt, aeternum esse non esse probatum: non ex
motoris aeternitate, non ex circulari coeli figura, non ex circulari
eius motu, non ex motu continuo et uno, non ex motu
deinceps
,
ἐφεξῆς
, non ex tempore, non ex infinito. Non est ergo Aristo-
telica mundi aeternitas, tam putidis sophismatis adstructa, ad-
mittenda aut recipienda. Quorum sane sophismatum maximus
labor fuit, maximus nixus, a longinquo exorsus, ita ut a 3.
Physico
cum ordiretur, dimidio 4. fundamenta ei iacerentur, toto 6. con-
strueretur, toto 8. culmen ei imponeretur atque ornaretur.
Quae tantis laboribus constructa fabrica detecta fundamen-
torum inanitate, fuco parietibus facto, deletis characteribus, qui-
5
10
15
20
30
25
1...,424,425,426,427,428,429,430,431,432,433 435,436,437,438,439,440
Powered by FlippingBook