Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 426

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
328
5
globo meo, nec principium nec finem? Cum aeque virtute circuli
simpliciter utrique aeque conveniat?
Et si passio haec aeque meo globo competit, nimirum mo-
tus ipsius circularis, aeque ac coelesti principio et fine carebit
vi
,
itaque aeque cum illo aeternus erit. Qua proprietatum ac uirium
aequitate, ut hic meus aeternus cum illo, sic ille cummeo corrup-
tibilis non iniuria credetur.
Sed quid argutamur de circulari vel sphaerica figura, quod
principium non habeat, nec finem, cum id non circulo proprium
sit, sed cuicumque figurae vel regulari vel irregulari competat?
Quod si, ut inauditum, non creditur, dicatur, ostendatur nobis,
ouali aut trianguli aut quadranguli, at rhombi principium et fi-
nis, pentagoni, sexagoni, cubi, octaedri, dodecaedri, icosaedri,
pyramidis, ubi est principium, ubi finis? In quo latere, in quo
angulo acutissimus aliquis id commonstrabit?
Quaeram enim ex eo tuis verbis, o bone philosophorum prin-
ceps:
43
Quid enim magis utervis terminus eorum, qui sunt in linea?
Similiter enim unumquodque et principium et medium et finis
. Si dixe-
rint hoc latus, illud triangulum potius quam alium, dicant etiam
rationem, non quamcumque, sed validam, ut in scientia sciamus,
non placito. Convincant nos, qui negamus ullum esse principi-
um, ullum finem in quavis figura. Non contentione et rixis, sed
studio veritatis. Cedemus illis, cedemus veritati, cedant illi Prin-
cipi suo, tibi qui 2.
De animalium ortu
, capite 4. scripsisti:
44
Sicu-
ti ligneorum aut lapideorum animalium, haec enim talia principium
non habent omnino. Sed animalia habent omnia et intus habent
. Non
habere igitur principium neque finem non est circuli proprium,
sed commune omnibus figuris; non est proprium coelo, ut circu-
lare est. Et si coelo aeternitas competit, quia nec principium nec
finem habeat, eadem aeternitas competet omnibus principio et
43
τί γὰρ μᾶλλον ὁποι{ον}οῦν πέρας τῶν ἐπὶ τῆς γραμμῆς; ὁμοίως
γὰρ ἕκαστον καὶ ἀρχὴ καὶ μέσον καὶ τέλος͵ [ARIST. Ph. 265a.32–34]
44
ὥσπερ ξυλίνων ἢ λιθίνων ζῴων· τὰ μὲν γὰρ τοιαῦτ΄ οὐκ ἔχει
ἀρχὴν ὅλως͵ τὰ δὲ ζῷα πάντ΄ ἔχει καὶ ἐντὸς ἔχει. [ARIST. GA 740a.15–17]
vi
Corr. ex carebiti
10
15
20
25
30
1...,416,417,418,419,420,421,422,423,424,425 427,428,429,430,431,432,433,434,435,436,...440
Powered by FlippingBook