Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 422

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
324
20
15
10
circulatio coeli, inferam ego, est actu. Quomodo rei, quae actu
iam est, principium erit in potentia? Actu movetur et a dextris
quotidie motum incipit actu dicente Aristotele:
41
Si igitur incipit
a dextris
. Quid est illud
incipit
, actu nimirum est inceptio ista et
non potentia.
Habeo domi globum coelestem et terrestrem axibus impo-
sitos. Circulares sunt, sphaerici sunt. Quiescunt sponte sua. Pos-
sunt circulo moveri: moventur aliquando, dum circumverto. In-
terrogo oculatissimum magistrum, qui coelestes illos tam anxie
contemplatus est, hos nostros despexit aut forte non aspexit.
Cum e quiete eos excito et manu in gyrum moveo, utrum mo-
tus hic habuit principium. Necesse est eum respondere, aut dum
movetur non moveri, aut habuisse motionis principium aut non
habuisse, de tribus eligat quod placet.
Non puto selecturum primum, remitteretur enim ad senten-
tiam illam a se latam octavo
Physico
:
42
Et huius rationem quaerere,
dimittentes sensum imbecillitas quaedam est mentis
. Si seligat terti-
um, eum globi motum non habuisse principium, dicam ego: ergo
globi mei motus aeternus est, ergo mobile, ipse scilicet globus
aeternus est. At nudius tertius a plastico fabrefactus est, ergo
movebatur circulo, antequam factus esset. Et si movebatur, iam
erat, erat ergo et non erat.
Si haec summo philosopho non placent, restat, ut de tribus
secundum seligatur. Coepit ergo motus globi mei manus quidem
impulsu. Unde ergo coepit moveri, si nullum habet principium,
non solum actu, ut Aristoteles et sui omnes aiunt, sed ne poten-
tia quidem, ut aio ego? Est enim circularis, eius figurae nullum
est principium actu, nullum potentia, movetur tamen nobis vi-
dentibus, Aristotele confitente. Unde ergo motus iste principi-
um sumpsit? Motus idem finem saepe habuit, saepe habebit, nisi
dicatur sempiterno eum in motu futurum, cum tamen nullum
finem vel actu, vel potentia habeat.
41
Εἰ οὖν ἄρχεται ἀπὸ τῶν δεξιῶν [ARIST. Cael. 285b.19]
42
τούτου ζητεῖν λόγον ἀφέντας τὴν αἴσθησιν͵ ἀρρωστία τίς ἐστιν
διανοίας [ARIST. Ph. 253a.33–34]
5
25
30
1...,412,413,414,415,416,417,418,419,420,421 423,424,425,426,427,428,429,430,431,432,...440
Powered by FlippingBook