Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 428

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
330
20
15
10
5
fine carentibus, omnibus scilicet corporibus quaecumque ea sint,
eademmet tam valida Simplicio visa ratione, haec de figura.
Addamus coelum circulare sane est, circulone ideo movetur,
quia circulare est, vel quoniam coelum est? Si quia coelum, quam-
cumque habeat figuram, circulariter movebitur. Neque enim
prohibent mathematici, viri sagaces, aut mater rerum natura,
cuiusque figurae corpus, si axibus imponatur, circulariter posse
moveri. Cur ergo coelo, ut circulo moveretur, circularem figu-
ram necessariam fuisse putavit? Circularis figura non est ratio,
non est causa motus circularis, sed huius causa vera est in axe
moveri, qualecumque [427] id sit corpus, quod in gyrum rotetur.
Exemplum Ixion apud inferos, carnes apud nos verubus fixae.
Sed age, nulla figura, nullum corpus figurae principium aut
finem habet, quid, quaeso, commune aut cognatum habet princi-
pium figurae cum principio motus? Lapis, cuiusvis figurae eum
vel natura vel casus vel ars figuraverit, moveatur deorsum, vel
violento impulsu, vel descensu naturali, dicat nobis universus
Peripati senatus populusque, an motus principium habuerit? Si
non habuit, quia figura eius principium non habet, aeterno ergo
tempore motus est, motus eius aeternus quoque erit, quia figura
illius lapidis finem non habet. Si vero principium motus habuit,
cum descendere coepit, dicite nobis, miraculi huius adhuc igna-
ris, qua parte figurae huius motus principium fuit. Si primam
1...,418,419,420,421,422,423,424,425,426,427 429,430,431,432,433,434,435,436,437,438,...440
Powered by FlippingBook