Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 420

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
322
5
nullum assignari. Quod si in circulo est, debet etiam in circuli
motu esse, cuius contrarium in recta contingit, quia ibi est princi-
pium et finis, unde necessario incipiat motus, et in quo quiescat.
Haec probatio est in Aristotelis verbis satis prolixa, ad examen
descendamus.
In circulo, in circulari motu, ait hic, nullum esse principium,
a quo motus incipiat, nullum finem in quo terminetur. Contra-
rium nos docuit is idem Aristoteles calce 9. capitis 1.
De coelo
in
verbis hisce:
38
Circularis vero corporis idem locus unde incipiat et in
quem finit
. Quid est in circulari corpore idem locus unde incipiat
et in quem finiat? Si nihil est in circulo tale? Quid vero haec alia
verba sibi volunt 2.
De coelo
capite 2:
39
Eodem modo et de principio
ipsius moveri, etenim et si numquam incepit, attamen habere necesse
est principium unde incepisset, si incepisset motum, moveri
. Quid hic
sibi vult, principium motus coeli, quod necesse est coelum ha-
bere? Quomodo ponitur in minore nullum est principium? Hic
vero in caeli motu circulari principium necessario requiritur?
Quo pacto in iis negatur motum coeli habere principium,
unde incipiat, hoc vero eodem capite scribit:
40
Coeli vero princi-
pium circulationis, unde ortus astrorum
. Habet ergo hoc capite et
coeli circulare corpus locum, qui principium motus est et finis.
Et coeli etiam motus circularis principium habet. In argumento
vero hoc non habet. Nonne haec apertissima est contradictio?
Aient sui fortasse, prae nimio ingeniorum acumine utramque
partem veram esse distinctione illa ex trivio tritissima actu et po-
tentia. Aient in probatione non habet actu, habet in potentia in
secundis et tertiis verbis. Utrum horum eligent, ut dicant? Actu-
ne an potentia? Si actu dixerint, contradictionem faciunt ita ma-
nifestam, ut distinctio iam non habeat locum. Si potentia dicent:
38
τοῦ δὲ κύκλῳ σώματος ὁ αὐτὸς τόπος ὅθεν ἤρξατο καὶ εἰς ὃν
τελευτᾷ. [ARIST. Cael. 279b.2–3]
39
Τὸν αὐτὸν δὲ τρόπον καὶ περὶ τῆς ἀρχῆς τοῦ κινεῖσθαι· καὶ γὰρ
εἰ μηδέποτ΄ ἤρξατο͵ ὅμως ἔχειν ἀναγκαῖον ἀρχήν͵ ὅθεν ἂν ἤρξατο͵ εἰ
[ἤ] ἤρχετο κινούμενον͵ {κἂν εἰ σταίη͵ κινηθείη ἂν πάλιν} <κινεῖσθαι>.
[ARIST. Cael. 285b.5–8]
40
τοῦ δ΄ οὐρανοῦ ἀρχὴ τῆς περιφορᾶς͵ ὅθεν αἱ ἀνατολαὶ τῶν
ἄστρων͵ [ARIST. Cael. 285b.17–18]
10
15
20
25
1...,410,411,412,413,414,415,416,417,418,419 421,422,423,424,425,426,427,428,429,430,...440
Powered by FlippingBook