Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 410

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
312
5
id esse auscultavimus, quod extrema ita coniungeret, ut unum
fierent, nunc auscultamus continuum id esse, quod ab eodem in
idem movetur.
Inquiet aliquis non malus Peripateticus illa priore de moti-
bus aliis de recto intelligi, hoc vero de circulari solo, ut est in
minore. Aio ego, maior propositio universaliorne est minore vel
aequipollens vel eadem.
Si eadem, qua lege syllogismus is nectetur de minoribus du-
abus? Si aequipollens, nescio an scientificus, si sit talis. Quod in
circulo ab eodem in idem movetur, continue movetur. At circu-
lus ab eodem in idem movetur, circulus ergo continue movetur.
Quam argumentationem Chrysippia etiam sophistica explodet,
expellet.
Si vero universalior est, contra veteremAristotelis doctrinam
est, qua et motus terminos longe alios et continui definitionem
longe aliam ab hac constituit. Est praeterea, nedum per se non
manifesta et clara, sed etiam obscurissima, sed etiam aenigma-
tica. Cur ergo aliis probationibus non est probata? Non est ad-
structa? Ut aliquid ad hanc rem tantam confirmandam valeret,
uti libenti animo reciperetur? Quando nunc, donec, quid sibi ve-
lit, aperiat, non recipitur.
Nihil ergo nobis priora duo argumenta persuaserunt. Nihil,
quod ad coeli aeternum motum conferat probarunt.
Tertium afferamus, siquid melius possit. Est eodem capite:
34
Et is quidem, qui est in circulo numquam in iisdem, ille vero qui est
in recta, saepe in iisdem. Itaque eum qui semper in alio atque alio fit,
34
καὶ ἡ μὲν ἐν τῷ κύκλῳ οὐδέποτε ἐν τοῖς αὐτοῖς͵ ἡ δὲ κατ΄ εὐθεῖαν
πολλάκις ἐν τοῖς αὐτοῖς. τὴν μὲν οὖν ἀεὶ ἐν ἄλλῳ καὶ ἄλλῳ γιγνομένην
ἐνδέχεται κινεῖσθαι συνεχῶς͵ τὴν δ΄ ἐν τοῖς αὐτοῖς πολλάκις οὐκ
ἐνδέχεται· ἀνάγκη γὰρ ἅμα κινεῖσθαι τὰς ἀντικειμένας. ὥστ΄ οὐδ΄ ἐν
τῷ ἡμικυκλίῳ οὐδ΄ ἐν ἄλλῃ περιφερείᾳ [περιφορᾷ] οὐδεμιᾷ ἐνδέχεται
συνεχῶς κινεῖσθαι· πολλάκις γὰρ ἀνάγκη ταὐτὰ κινεῖσθαι καὶ τὰς
ἐναντίας μεταβάλλειν μεταβολάς· οὐ γὰρ συνάπτει τῇ ἀρχῇ τὸ πέρας. ἡ
δὲ τοῦ κύκλου συνάπτει͵ καὶ ἔστι μόνη τέλειος. [ARIST. Ph. 264b.19–28]
10
15
20
25
1...,400,401,402,403,404,405,406,407,408,409 411,412,413,414,415,416,417,418,419,420,...440
Powered by FlippingBook