Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 400

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
302
20
15
10
5
stotelicae
nullum motum esse vel esse posse continuum et unum prae-
ter circularem
? Sed si unitas et continuitas [421] motus alia nunc
Aristoteli inducitur, et non quae antea, ne laboremus aequivoco.
Videtur illi modo accipi continuitas, infinitudo, continuatio et
successio motus infinita.
Alia ergo iam est quaestio ex novo continui et unius signifi-
catu. Circulo Aristoteles eo loco infinitatem atque aeternitatem
donare contendit. Sed cur non eadem donet motibus aliis? Aut
cur potius largitatem suam ab aliis motibus revocet, qua princi-
pio 8.
Physici
erga omnes motus usus fuerat, probando (uti sibi
suisque visus est) motum in genere aeternum esse?
Nam si solus circulo motus aeternus est, quomodo motus
elementalium motus in genere aeternus fuit? Salva res est. Sinu
gerit, quod depromat in responsionem. Motus elementales esse
motus plures
κατὰ τὸ ἐφεξῆς
,
secundum deinceps
, successione al-
terius post alterum, non autem
κατὰ τὸ συνεχές
,
per continuita-
tem
, illoque pacto eos esse aeternos. Circulares autem motus et
unus et continuus et aeternus est infinitate. Sic enim aiebat:
25
esse
quendam infinitum, unus cum sit et continuus
.
Quaeram ego, utrum motus iste circularis, quia infinitus est,
unus et continuus sit? Vel quia unus et continuus est, infinitus
etiam sit. Magni enim interest, utro modo placeat id dici.
Si prius illud, quia infinitus, unus et continuus neque unus
iam neque continuus est. Infinitudo enim in magnitudine ab eo
reiecta et confutata est. A nobis vero in motu et in tempore. Si
vero, quia unus et continuus sit, infinitus etiam dici mereatur,
iam reliqui omnes motus infiniti erunt. Sed ex Aristotelicis argu-
25
εἶναί τινα ἄπειρον͵ μίαν οὖσαν καὶ συνεχῆ͵ [ARIST. Ph. 261b.27–28]
25
1...,390,391,392,393,394,395,396,397,398,399 401,402,403,404,405,406,407,408,409,410,...440
Powered by FlippingBook