Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 396

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
298
15
25
10
5
30
Illud vero et
in uno moto
recte habet ad unum motum. Pri-
ma namque est trium illarum, unius motus, conditionum. Sed
cathenam istam nihil concludit. Motus est semper, ergo et unius
mobilis, vel est unius mobilis, ergo est semper. Sic enim cathena
connectitur.
Ostensum est motum esse semper. Si semper et continuus, si
continuus et unus, si unus ab uno motore et uno mobili. Non co-
haeret, inquam, postremus annulus cum primo. Motus est sem-
per, ergo in uno mobili. Cur id? Quia scilicet priores non cohae-
rent. Non enim secundus cum primo: si semper, ergo continuus.
Neque tertius cum secundo: si continuus, ergo unus. Neque
etiam cum tertio quartus: si unus, ergo ab uno motore et uno
mobili. Falsa ergo tota haec est argumentatio et tot locis dissita,
quot eius sunt partes.
Quae tamen veluti scala quaedam fuit Aristoteli, ut in coe-
lum ascenderet, ad eius motus aeternitatem ostendendam. Sic
enim
Physici
8. capite 8. annectit ad haec:
24
Quod autem potest esse
aliquem (motum) infinitum, unum existentem et continuum, et iste est
circularis, dicamus nunc
. Id autem quo nam modo probat? Lon-
go scilicet sermone non posse esse continuum et unum motum
alium quam circularem. Non enim generatio, non corruptio,
ut asserit, est continua, quia a contrario in contrarium, et haec
terminata sunt. Non incrementum aut decrementum ratione
eadem. Non alteratio eadem hac. De localibus vero non rectus,
non mistus, quia terminos habent, ad quos cum pervenerint, si-
sti oporteat, aut si pergant, iterum motum iterari, atque ita non
unus, sed duo. Relinquitur ergo circularem motum solum posse
esse continuum. Obsecro, quid est, quod nunc ait motum conti-
nuum? Et motum unum? Utrumne eosdem quos prius? An alia
significatione? Si alia, cur nobis ludificatur tam impense aequi-
voca unum de alio nectendo? Si eosdem quos prius, necesse
est hunc quoque, si continuus sit, extrema habere una. Si unus,
24
Ὅτι δ΄ ἐνδέχεται εἶναί τινα ἄπειρον <(κίνησιν)>͵ μίαν οὖσαν καὶ
συνεχῆ͵ καὶ αὕτη ἐστὶν ἡ κύκλῳ͵ λέγωμεν νῦν. [ARIST. Ph. 261b.27–28]
20
1...,386,387,388,389,390,391,392,393,394,395 397,398,399,400,401,402,403,404,405,406,...440
Powered by FlippingBook