Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 388

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
290
20
15
Nunc ad specialem primi motus nempe coelestis aeternita-
tem examinandam veniamus. Habet 8.
Physico
capite 6:
10
Manife-
stum vero etiam ex hoc, quod necesse sit aliquid unum et aeternum esse
primum movens. Ostensum enim est, quod necesse sit semper motum
esse. Si vero semper necesse est et continuum esse, etenim id semper,
continuum. Quod autem deinceps, non continuum. Sed si continuus et
unus, unus vero ab uno movente et uno moto
.
Necesse est, ait, esse motorem sempiternum, quia demon-
stratum est motum semper esse, ubi nam demonstratum id est?
Nempe non alibi, quam primo capite istius 8. prioribus certe li-
bris nihil tale demonstratum. Eo capite quid nam demonstratum
est?
Quod necesse sit motum semper esse,
ὅτι ἀνάγκη ἀεὶ κίνησιν
εἶναι
11
. Illis scilicet sophismatis, quae a nobis patefacta labefac-
taque et diruta sunt.
Sed concedamus, demonstratum ibi esse motum in genere
aeternum esse. Quid hinc illinc annectitur? Et
si semper necesse et
continuum
εἰ δὲ ἀεί͵ ἀνάγκη συνεχῆ εἶναι·
12
. Quid nam rei est
hoc obsecro? De motu locutus est ibi, quod sit aeternus. De quo
vero motu? De motu in genere, de motu
κατὰ τὸ ἐφεξῆς
,
secun-
dum deinceps
. Sic Simplicius, sic Alexander exposuerunt ea verba:
καθ΄
ἑκάστην κίνησιν
,
13
secundum quemque motum
.
Praeterquam quod motus definitio, quae principium illi est
istius indagationis, est motus in genere definitio, non autem coe-
lestis aut alterius cuiuspiam. Quid nunc infert?
Si vero semper,
necesse et continuum esse
. Quid est hoc obsecro? Studione illudit
10
φανερὸν δὲ καὶ ἐκ τοῦδε ὅτι ἀνάγκη εἶναί τι ἓν καὶ ἀΐδιον τὸ
πρῶτον κινοῦν. δέδεικται γὰρ ὅτι ἀνάγκη ἀεὶ κίνησιν εἶναι. εἰ δὲ ἀεί͵
ἀνάγκη συνεχῆ εἶναι· καὶ γὰρ τὸ ἀεὶ συνεχές͵ τὸ δ΄ ἐφεξῆς οὐ συνεχές.
ἀλλὰ μὴν εἴ γε συνεχής͵ μία. μία δ΄ {ἡ} ὑφ΄ ἑνός τε τοῦ κινοῦντος καὶ
ἑνὸς τοῦ κινουμένου· [ARIST. Ph. 259a.13–19]
11
[ARIST. Ph. 259a.15]
12
[ARIST. Ph. 259a.16]
13
[Ph. 251a.11 i Ph. 251a.13–14 ]
5
10
25
1...,378,379,380,381,382,383,384,385,386,387 389,390,391,392,393,394,395,396,397,398,...440
Powered by FlippingBook