Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 386

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
288
35
25
10
5
30
quid movebit coelo corrupto? Quod eius proprium mobile con-
tendunt.
Sed esto, gratificemur istis acutissimis. Cessante motu re-
manet mobile, materia scilicet informis. Rursus movebitur. In-
terrogo, eodemne motu quo prius an alio? Si eodem, non cessa-
vit motus prius. Quod contra suppositum est. Si alio, ergo prior
non aeternus. Concedo. Ergo motus alius post ultimum. Nego
post ultimum, concedo post priorem. Sed urgebunt: posterior
iste motus vel ultimus est, vel non ultimus? Respondebo. Si ali-
us motus eum sequetur, non ultimus, si in eo sistetur motuum
successio, ultimus. Quid tum? Ergo potentia aliqua naturalis
frustra. Concedo, eodem modo quo terra est mobilis secundum
locum, non tamen movetur. Quo etiam materiae omnes particu-
lae ad omnes formas suscipiendas aptae sunt, numquam tamen
formas una aliqua particula recipiet. Quo etiam modo elementa
secundum omnes partes corruptibilia sunt, non tamen dogmate
eorum umquam ad corruptionis actum pervenient. Dicent alte-
ram post alteram omnes posse corrumpi. Cur nam, rogo ego, non
etiam omnes simul possunt? Quid id vetat? Dicent, ut mundus
conservetur. Id iam est providentiae et voluntatis, non naturae
necessitatis.
Possum ego uxorem ducere, possum in Indias proficisci,
poterat et Aristoteles, numquam tamen eo profectus est. Ego
neutrum faciam fortasse. Nonne hae potentiae frustra sunt? Et
naturales quidem potentiae, veluti ignis sphaerae superior pars
calida est, calefacere potest, numquam tamen quicquam calefa-
ciet. Neque enim coelum calefaciet, quod impassibile ab Aristo-
tele factum est. Non seipsum (actum enim ageret), non inferiora
(numquam enim descendent, aut haec nostratia illuc ascendent)
nisi per Peripatum via commonstretur, quae nullo vestigio adhuc
signata est. Haec itaque sunt Achillis istius robustissimae vires,
quibus non obsistitur, quin possit aliquis ultimus esse motus, si
mobile remaneat. At si non remanet, omnis omnino motus inter-
cidet. Atque haec quidem sunt argumenta duo, fallacia, captiosa,
inepta, falsa, quibus Aristoteles sibi atque omnibus suis visus est
motum in genere adstructum iri, perpetuum fuisse et fore.
15
20
1...,376,377,378,379,380,381,382,383,384,385 387,388,389,390,391,392,393,394,395,396,...440
Powered by FlippingBook