Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 382

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
284
20
15
10
5
bile. Potest autem combustibile esse et non comburi? Neque ut move-
ri possit et motivum? Et corruptibile sane oportebit corrumpi quando
corrumpitur et huius corruptivum rursus posterius. Corruptio enim
quaedam mutatio est. Si haec impossibilia sunt, manifestum est aeter-
num esse motum. Sed non ut aliquando fuerit, aliquando vero non
.
Cur inquam motus est incorruptibilis? Quoniam, inquit,
sequeretur id absurdum, quod post ultimum motum futurus
esset motus posterior. Cur inquam id sequeretur? Quia mobili
moveri cessante mobile adhuc remanet, id est potentia illa re-
manet ut moveri adhuc possit. Potentia
iii
autem omnis ad actum
aliquando venit. Movebitur ergo aliquando. Ergo motus iste po-
sterior erit motu illo ultimo. Quod et absurdum et impossibile
est. Quod ut evitetur, necesse est fateri motum
iv
incorruptum.
Experiamur vires etiam istius Achillis. Si cesset motus, mo-
bile remanet. Si id negabo, quomodo probabunt? Puto dicturos:
quia ut ex nihilo nihil fit, ita aliquid in nihil non abit
. Verumne id esse
asserent? An quaestionis tutandae et praeceptoris tuendi gratia
id afferent? Si vere asserant, dicant nobis, quid nam entium aut
rerum facta sunt tot formarum millia corruptarum ab Aristote-
lis aevo ad nostrum hoc? Quid factus est Socrates? Quid Plato?
Quid ipsus Peripati Princeps? Quo nam eorum formae abierunt,
quae et entia et substantiae sane nobiles fuerant? Nonne millies
iii
Corr. ex potentiae
iv
Del. non
1...,372,373,374,375,376,377,378,379,380,381 383,384,385,386,387,388,389,390,391,392,...440
Powered by FlippingBook