Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 392

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. V
294
20
25
10
ita clarum est, ut per se pateat, aut sit necesse illi sine demonstra-
tione credere. Contrarium potius est demonstratum. Motum esse
semper deinceps ad motum.
Sic etiam Simplicius hoc loco intellexit:
19
Quia in principio
ostensum est, quod semper est motus ad motum deinceps
. Sed ait
Aristotelem ex suppositione id accepisse, nempe quia motus
deinceps pendeat ex motu continuo. Quod Aristoteles quidem
nequaquam ait. Attamen affirmabit postea ex motu coeli, qui
continuus asseritur, pendere motus istos inferiores, qui sunt de-
inceps. Sed quid est hoc ad rem nostram? Probandum est non su-
mendum in re
v
tanta et tam controversa veram esse sententiam
eam:
Etenim semper continuum
. Namque id anceps et dubium est
a me quidem negatum, ab Aristotele vero oppositum potius pro-
batum. Si motum sumat esse continuum eo modo, quo 3. capite
5.
Physici
docuit:
20
Continue vero movetur, quod nihil aut pauxillum
intermittit rei, non temporis
.
Quid confert iam istud
semper
, quod est temporis, ad con-
tinuitatem motus, quae est in re,
ἐν τῷ πράγματι
? Istud igitur
Aristotelicum et
semper continuum
dubium et controversum re-
linquitur et contrarium est ab eo in motibus, qui sunt deinceps,
qui continui non sunt, probatum. In illis namque probavit motum
semper esse, non autem in continuis adhuc. Quid deinde sequi-
tur?
ἀλλὰ μὴν, εἴγε συνεχὴς μία
,
sed si continuus, unus
. Etiam
non desinit nos ludificare? Quae est causa, si motus continuus
est, ut unus etiam sit? Quid est
συνεχῶς
moveri, continue? Quod
prius attulimus nimirum.
Continue movetur, quod vel nihil vel pau-
19
ὅτι ἐν ἀρχῇ μὲν ἐδείχθη͵ ὅτι ἀεί ἐστι κίνησις κινήσεως ἐφεξῆς·
[SIMPLICIUS, in Ph. 10.1256.7–8]
20
συνεχῶς δὲ κινεῖται τὸ μηθὲν ἢ ὅτι [τὸ] ὀλίγιστον διαλεῖπον τοῦ
πράγματος μὴ τοῦ χρόνου [ARIST. Ph. 226b.27–29]
v
Auct. corr. ex te
5
15
1...,382,383,384,385,386,387,388,389,390,391 393,394,395,396,397,398,399,400,401,402,...440
Powered by FlippingBook